EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

368

Schismaticos, et alios predictos potenti manu procedas; Nos enim Apo- stolica tibi auctoritate concedimus, ut terre Ruthenorum et Lituanorum, quas per ministerium tuum ad Christianam fidem fauente clementia diuina con- uerti, vel per te expugnari contigerit, dummodo predictis Fratribus, seu quibuscunque aliis Catholicis ius in terris eisdem non competat, collocatis in eis Christi fidelibus in tuo, et heredum tuorum dominio perpetuo debeant

permanere. Datum apud Vrbem ueterem IL. nonas Iunii. Pontificatus

nostri anno tertio.

Raynald T. XIV. ad annum; Balbinus in Miscellaneorum libro VIII. pag. 16. .

CCCLXVI.

Testimonium de decimis et censu in Husowice a monasterio Zabrdowicensi percipiendis. DI. (Brunae), IV. Kalendas Julii, 1264.

Simon diuina miseratione custos Olomucensis ecclesie, ac Brezlauiensis archidiaconus, nec non Brunensis notarius. Omnibus preseus scriptum visuris salutem in omnium Saluatore. Ne rerum gestarum memoria pro- cessu temporis possit euanescere, discretorum virorum prudentia solet eas litterarum fulcimine roborare. Nouerint ergo tam presentes, quam posteri, quod sicut ecclesia Zabrdouicensis de predio in Husicz plenas decimas a retroactis temporibus iure consueuit percipere, sic et nostris temporibus easdem recepit pacifice, ac quiete. Nam cum primum quatuor laneos a Volschone pie recordationis ibidem comparauimus, ius, quod. in dandis decimis inuenimus plene, studuimus seruare, idem facientes ex laneis ab Henrico Husensnidario comparatis. Postremo agros quosdam ecclesie, qui Prues (*) vulgariter nuncupantur, dicto predio adiacentes, emimus ab abbate 'lheodorico, de conseusu totius conuentus sub hac forma, quod singulis annis dimidiam marcam argenti nomine census, ac plenas decimas de eisdem soluere deberemus, quam formam non excessimus, quamdiu nostre iurisdictioni subiecta fuit possessio memorata,.quin imo predictum censum annis singulis, ac plenas decimas ecclesie supradicte persoluimus, antequam agricola sue partem acciperet portionis. Tandem vero, cum



Text viewManuscript line view