EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

359

partes recipiunt, filii vitigonis cum molendinario, duas partes recipit Theo- dericus, filius Sifridi. In /onga uilla sunt sexaginta sex mansi; de hiis, habere debent filii vitigonis cum suis amicis quadraginta et vnum cum quibusdam ortulis et insulis, cum iudicio eiusdem ville; quod specialiter pertinet Moyconi; residui mansi pertinent filio Sifridi "Theoderico, qui ''heo- dericus, licet in capitalibus causis habet terciam partem de parte vitigonis, in Scolteciis tamen villarum aliarum in causis minoribus nichil habet iuris. In dicta villa sunt duo molendina, quorum vtilitas per medium diuiditur inter filium Sifridi et filios vitigonis. In uilla Nicolai scoltetiam nos con- tulimus filiis vitigonis specialiter. Alia autem vtilitas totius ville diuiditur inter filios vitigonis et filium Sifridi per medium; vtilitas eciam omnium aliarum uillarum in censu et decima pertinet per medium filiis vitigonis et filio Sifridi, scilicet. in uilla Conradi, Andree, Scorossonis, Lichlenberc et montibus contra Cucmantel et. vrudental, in quibus plenam obtinent iuris- dicionem. Nos eciam de speciali gracia addidimus filiis vitigonis aduoca- ciam de uilla nostra uilla Luduigi. Volumus autem, ut hec omnia predicta inperpetuum a nobis et nostris successoribus teneant circa nos et honorem nostrum fidem debitam obseruantes; saluo iure nostro, quantum ad dominium nostrum in collectis et aliis iuribus domino pertinentibus et mandatis honestis, que uolumus ab eis firmiter obseruari. Ad perpetuum autem robur eorum que hic scripta sunt, cartam presentem sigillis nostro et nostri capituli confirmamus. In presentia talium: Domini Nicolai, decani vratislauiensis. Gerlaci, prepositi Lubucensis. Gregorii, prepositi Opoliensis. Heccardi. Martini. Volkeri. Boguslai. Hartuici. Leonardi. valentini. Leonardi. Thome. Magistri franconis. Magistri Petri. Pertconis Cancellarii. virchoslai. Nicolai. Dimitrii. Scriptum per manum Alberti corui. Datum vratislauie in ecclesia beati Egidii. Anno dominice incarnacionis M. CC. LX. tercio II. Kalendas Septembris.

Ex originali in archivo S. J. Opaviensis.



Text viewManuscript line view