EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

350

bona eadem comparata. Item in recognitionem bonorum que tibi contulimus, episcopalium scilicet, dabis annis singulis mensuram vnam tritici, continentem modium vnum Opauiensem. de manso siue de laneo quolibet, et de mansis dumtaxat censualibus. de allodio tuo. de zluhonibus et de manso iudicis nichil dabis. sed de bonis emptis ut ab aliis discerni possint melius simi- liter nichil dabis. Nam bona episcopalia que tibi collata sunt, ad heredes tuos tantum filios transferentur, et numquam ad filias. sed empticia bona tam ad filias quam ad filios transferentur. De predictis bonis omnibus tam emptis quam collatis tibi ab ecclesia in hiis quibus tenemur domino nostro Regi ad honoris sui et terre sue defensionem, et in propriis necessitatibus nostris, successorum nostrorum et ecclesie nostre seruicia facies militaria in armis videlicet, quandocunque a nobis vel nostris successoribus fueris requisitus. et heredes tui ad eadem et similia seruicia perpetuo tenebuntur. Quod autem omnia premissa tam nobis, successoribus nostris, et ecclesie nostre, quam eciam tibi et heredibus tuis rata seruentur et stabilia, semper- que maneant inconuulsa, nec ullius temporis euo aliquatenus immutentur. sed perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, presentem paginam ad rei memoriam sempiternam inde confectam et conscriptam sigilli nostri iussinus munimine roborari. Et nos Olomucense capitulum propriis huic carte subscribentes nominibus predictam infeodationem et collationem, nobis requisitis factam tibi per venerabilem patrem nostrum, dominum Brunonem Olomucensem Episcopum, videntes ipsam ecclesie nostre vtilem, necessariam et honestam, ratam habemus et gratam et consensum nostrum vnanimiter adhibemus. Et quod super hoc eciam nullus futuris temporibus dubietatis vel calumpnie possit oriri scrupulus, hanc eciam paginam ad firmiorem rei stabilitatem sigilli nostri fecimus appensione muniri. Ego Bartholomeus decanus. Ego Herbordus prepositus. Ego Stephanus Olomucensis archi- diaconus. Ego Symon custos. Ego lohannes Prerouensis archidiaconus. Ego Alexius prepositus de Wolframskirken. Ego Heydolfus Znoymensis archidiaconus. Ego Arnoldus Cremeserensis prepositus et archidiaconus. et nos ceteri Olomucenses canonici per manum Conradi canonici et fratris nostri, notarii venerabilis patris domini nostri Brunonis Olomucensis Epi- Scopi, huic carte subscribimus et premissis omuibus: pro nobis et nostris successoribus canonicis Olomucensibus voluntarie ac fauorabiliter consentimus.



Text viewManuscript line view