EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

334

Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre denuntiationis et dispensationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii, XII. Kal. Maii. Pontificatus nostri anno primo.

Ex autographo Regesto Urbani papae IV. tom. 2. anni I. fol. 58. in tabulariis Vaticanis. `

CCCXXXIX.

Idem confirmat ecclesiae Olomucensi privilegium regis Přemysl super liber- latibus et fundatione praepositurae. DL. Viterbii, X. Kalendas Maji, 1262.

V rbanus episcopus seruus seruorum dei. (Uenerabili fratri episcopo et dilectis filiis capitulo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est, nos facilem prebere assensum, et uota que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente compleri. Exhibita siquidem nobis uestra petitio continebat, quod clare memorie P.(remysl) rex boemie, antiqua priuilegia ecclesie uestre a progenitoribus suis concessa renouans, regia pietate decreuit, omnes possessiones eiusdem siue sint in boemia, siue in morauia, fore ab omni genere tributorum, uectigalium, colleciarum aliarumque omnium exactionum secularium abso- lutas, adiiciens, ut nullus pro castrorum edificatione seu reedificatione siue pro aliqua ingruenti expeditione, secundum quod in predictis antiquis pri- uilegiis continetur, homines eiusdem ecclesie inquietare presumat. Cancel- lariam quoque regiam, cum quadam uilla et nonnullis prouentibus tunc ad eam spectantibus prepositure ipsius ecclesie ac diuersas libertates et exem- ptiones secularium exaccionum ecclesie prefate et hominibus eius dextera liberali concessit, prout in' patentibus literis ipsius regis confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius continetur. Nos itaque uestris supplicatio nibus inclinati, quod ab eodem rege super premissis prouide factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. "TTenorem autem literarum ipsarum de uerbo .



Text viewManuscript line view