Facsimile view
69
333
prouide de sue potestatis plenitudine circa quosdam. Ex parte siquidem
tua fuit propositum coram nobis, quod olim nobilis mulier Margareta quon-
dam Romanorum Regina in prouinciali capitulo fratrum predicatorum apud
Treuerim congregato solemni voto castitatis emisso, ordinem sororum
secundum instituta fratrum predictorum viuentium se seruaturam, ac obedien-
tiam in manibus H. tunc in Alamannia prioris prouincialis eorundem fratrum
predicatorum promittens, habitum ibidem religionis assumpsit, et tandem ad
monasterium sororum S. Marci Herbipolensis secundum instituta predicta
viuentium, cuius curam et regimen prior ipse gerebat se transferens, per
annum et amplius sub eodem habitu in dicto monasterio moram traxit.
Cum qua postmodum de facto matrimonium conítraxisti, ei aliquamdiu coha-
bitans ut uxori. Demum vero tam tu, quam dicta nobilis attendentes, quod non
poteratis in prefato matrimonio, quod nullum erat, sine proprie salutis inte-
ritu remanere, voluistis abinuicem separari, alterutro ab altero diuertente.
Que quidem omnia in literis plurium episcoporum illarum partium et pre-
dicte nobilis, que propter hoc ad Sedem apostolicam certum nuntium desti-
nauit, et alias etiam existens libera, hoc sponte confessa extitit, continentur.
Quidam quoque religiosi et alii de dictis partibus apud Sedem existentes
eandem, asseruerunt eadam esse vera. "Tuque carissimam in Christo filiam
nostram Kunigundim illustrem reginam Boemie, neptem carissimi in Christo
filii nostri . . Regis Ungarie illustris tibi matrimonialiter copulasti, que tibi
quarto consanguinitatis et tertio affinitatis gradibus est coniuncta. Cum autem
Sicut accepimus ex persistentia matrimonii taliter inter te et dictam Kuni-
gundim contracti pax in Ungarie atque Boemie regnis et aliis vicinis
prouinciis conseruetur, ac fideles illarum partium roborentur ad resisten-
dum perfidie 'T'artarorum, nec non aliis hostibus fidei Christiane, multo-
rumque liberatio, qui alias subiicerentur perpetue seruituti ac plures alie
utilitates prouenire noscantur: nos his et aliis premissis diligenter pensatis,
denuntiamus veris existentibus supradictis matrimonium quod ut predictum
est tu et dicta nobilis contraxistis ad inuicem non tenere, ac tuis et prefati
regis apostolicam super hoc gratiam implorantis supplicationibus inclinati,
ut non obstante impedimento, quod ex huiusmodi consanguinitate ac affini-
tate prouenit, tu dictaque Kunigundis in predicto matrimonio contracto inter
vos possitis licite remanere, vobiscum auctoritate apostolica dispensamus.