Facsimile view
69
325
institutionem cisterciensium fratrum a uobis post concilium generale sus-
ceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem
temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones
quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet
aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum obla-
tione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma
uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec pro-
priis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo prefatum mona-
sterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, cum terris, pratis, vineis,
nemoribus, usuagiis, et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis,
in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane
noualium uestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis de quibus
aliquis hactenus non percepit, siue de ortis uirgultis et piscationibus uestris
seu de uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas" exigere
uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos
et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque
contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestro-
rum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui
licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque comunium
litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod siquis forte
retinere presumpserit licitum uobis sit in ipsos monachos et conuersos
regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras
seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter
dari seu alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris auí
sanioris partis ipsius. Sique uero donationes aut alienationes aliter quam
dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus. Adhec etiam prohibe-
mus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus
astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli uestri
pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ulira summam
capituli uestri prouidentia constitutam nisi propter manifestam domus uestre
utilitatem. Quod si facere forte presumpserit non teneatur conuentus pro
hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis propriis
siue ciuilem siue criminalem contineant questionem fratrum uestrorum testi-
moniis uti ne pro defectu testium ius uestrum ualeat in aliquo deperire.