Facsimile view
69
324
rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus srato con-
currentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanis pontificibus
predecessoribus nostris siue per priuilegia seu alias indulgentias uobis
aut monasterio uestro concessas, necnon libertates et exemptiones secula-
rium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus rationa-
biliter uobis aut monasterio predicto indultas, terras quoque possessiones
redditus decimas domos et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac paci-
fice obtinetis uobis e£ per uos eidem monasterio auctoritate apostolica con-
firmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Salua in predictis
decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat
hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario con-
traire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipo-
tentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
Datum apud vrbemueterem Idus Ianuarii Pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali in museo Brunensi.
CCCXXXI.
Idem fundationem monasterii Zarensis confirmat, ejusque jura, liberlates
et regulas stabili. Dt. apud Urbem veterem, XIV. Kalendas Marti,
1262.
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filis . . abbati
monasterii fontis sancte Marie in sar eiusque fratribus tam presentibus
quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam uitam
eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet teme-
ritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre
religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postu-
lationibus clementer annuimus. ut monasterium sancte dei genitricis et vir-
ginis Marie fontis sancte Marie in Sar Pragensis diocesis in quo diuino
estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus
eí presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes
ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque