285
plenitudo, quod si que genitorum suorum culpa notam patiuntur originis,
illam benigne abolet et clementer astergit, ne altitudinem generis geni-
ture vitium deprimat, et originis macula ingenue titulos obnubilet claritatis.
Attendentes igitur, quod tu coniugatus ex quadam soluta duas quas habes
ad presens filias genuisti, ac volentes easdem filias intuitu persone tue,
que semper erga Romanam .ecclesiam puritate fidei, deuotionis sinceritate,
sedulique prosecutione obsequii specialiter dinoscitur claruisse, precipui
fauoris gratia communire, ut quo abundantius eedem filie apostolici uberis
dulcedinem suxerint, tanto vehementius in nostris et predicte ecclesie bene-
placitis delectentur, tuis supplicationibus benignius inclinati, predictas filias
legitimitatis titulo auctoritate apostolica decoramus, eadem eis auctoritate,
ut huiusmodi suorum natalium non obstante defectu, ad omnes dignitates,
honores et principatus seculares ad quas vel ad quos eas legitime assumi,
seu quas vel quos sibi licite conferri contigerit, obtinere libere valeant
indulgentes. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre legi-
timationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si
quis autem hoc attemptare presumpserit, iudignationem omnipotentis dei et
beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum
Anagnie, nonis Octobris. Pontificatus nostri anno sexío.
Ibidem — epistola 123. a.
CCXCV.
Olakarus, dominus regni Boémiae, dux Austriae el Slyriae, el marchio
Moraviae, de victoria adversus regem Ungarorum et ejus socios oblenta,
nec non de concordia cum eodem reformata literas papae transcribil.
Datum Pragae, 8. Octobris, 1260.
A.
Sanctissimo in Christo Patri ac Domino, Dei gratia Sacro Sancte
Romane Ecclesie Summo Pontifici, eadem gratia Dominus Regni Boemie,
' Dux Austrie et Stirie, e& Marchio Morauie. Quia pium pastorem suarum
a lupis liberatio ouium delectat, et benignum patrem iocundum reddit cum
salute prosperitas filiorum, grauis belli; quod aduersus Belam et natum