EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

294

est. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. Wencezlaus quar- tus etc. usque 1240. indict. XIII. Datum apud Brunam VII. Idus De- cembris vide I. II. n. CCCXXX. Alterius autem priuilegii: In nomine. sancte. et indiuidue. ritatis amen. Nos Otakarus etc. usque Anno do- mini 1258. vide T. III. n. CCLXX. _

Hec igitur duo privilegia sub sigillo nostro transscribi fecimus ex- cellentiam regiam ammonentes, ut uestigiis progenitorum suorum inhereat et iura Monasterii foueat ac per hoc sibi premium eterne remunerationis acquirat. Datum in Moderiz anno domini M. CC. XCI. XVI. Kalendas decembris.

Ex originali ejusdem monasterii, cum sigillo illaeso.

XCIX.

"Theodoricus, episcopus Olomucensis, abbati Welehradensi litem inter plebanos S. Petri et S. Jacobi Brunae terminandam committit. Datum XIV. Februarii 1292.

Copia in archivo Rayhradensi.

C.

Tobias, episcopus Pragensis, confirmat donationem Mariae comitissae de Hardek, et ejus filii Ulrici de Nova domo, juris patronatus ecclesiae in Stodolek fratribus militiae templi de Hungari villa. Dto. Pragae IV. Kalend. Januarii 1292.

Thobias dei gratia Pragensis Episcopus presentium inspectoribus universis salutem et sinceram in Domino caritatem. Ne rerum gestarum memoria per decursum temporis deperiret, sapientum introduxit auctoritas et consuetudo laudabilis approbavit, ut ad eterne rei memoriam scripturarum testimonio perennetur. Noscat igitur tam presens etas, quam posteritas futurorum, quod honorabilis domina Maria Comitissa de Hardek, relicta quondam domini Vlrici de Nova Domo, et dominus Vlricus filius ejus de



Text viewManuscript line view