Facsimile view
63
288
LXXXV.
Zideslaua, filia Stephani de Pernstein, recognoscit, se rectori eccle-
siae in Bystřice ad tempora vitae concessisse proventus villae Sdenice.
Datum in Bystrice VI. Idus Augusti 1287.
Copia sec. XIV. in archivo curiae Bystric.
LXXXVI.
"Theodoricus, episcopus Olomucensis, ecclesiae Wissehradensi indul-
gentias confert. Datum anno 1288.
Hammerschmidt. 455.
LXXXVII.
Wencezlaus Dei gracia rex Bohemie et Marchio Moravie confert
fratri Didoldo commendatori principali per Bohemiam et Moraviam, ordinis
cruciferorum domus theutonice, intuitu servitiorum ejus sibimet exhibitorum;
litteras, in quibus absolvit omnes homines dominii cruciferorum Nouosedlicz ab
omni jurisdictione regia et provinciali, dat eis potestatem, patibulum erigendi,
omnes excessus puniendi, porro prohibet, ne quis officialium in dicto foro Nouo-
sedlicz in Moravia sito, de rebus venalibus aliquem questum vel denarios
exigant, scilicet: ratione officii, quod Lowche dicitur vulgariter, et eximit
hos: cruciferos ab omni solutione, si, quam domum in civitate Brunensi eme-
rint, e£ si que eidem donata fuerit. Si autem milites hujus ordinis a. quo-
piam in judicium vocarentur, a nemine alio nisi a rege uel ab eo cui ille
commiserit, imposterum dijudicentur. (Sine testibus.) 1288.
Originale in archivo Freudenthalensi.
LXXXVIII.
Wenceslaus rex Bohemiae et Marchio Moraviae decernit litem ec-
clesiae Wissehradensis ratione villae Hodkowicz. Datum Pragae pridie
Nonas Martii. 1288.
Hammerschmidt, 230.