Facsimile view
63
Wenceslaus rex — confert bona omnia in Jagesd (?) prope Olo-
muc M. Henrico capellano et medico suo jure haereditario. Datum anno
1287.
In Zdenkonis de Trebecz libro a missionibus regum Ms. n. 107. transscripsit
Palacky.
LXXXII.
Wenceslaus rex — confert M. Henrico, plebano in Grecz ejusque
successoribus, plebanis ibidem, notariam monetae in Opavia; liberatque
villas ejus ecclesiae Morawa et Sidelperch in Opavia et Wachinow in
Olomucensi provincia ab exactionibus. Datum in Clingenberch anno 1287.
In Zdenkonis de Trebecz libro à missionibus regum Ms. n. 125. transscripsit
Palacky.
LXXXIII.
: Wenceslaus rex — Quirino decano et ecclesiae Olomucensi donat
bona sita in .... juxta Olomuc ad formandam praebendam novam, quae
Magistro Henrico physico et capellano ejus cedat. Datum anno 1287.
E cod. regiomontano transser. in Museo Bohemico.
LXXXIV.
Theodericus, episcopus Olomucensis, ratihabet compositionem litis. inter
monasteria Zabrdowicense et S. Mariae Brunae super villa Diwak versae.
Dto. IV. Kalend. Junii 1287.
In Christi nomine amen. Nos Theodericus dei gratia Olomucensis
episcopus notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod cum
lis et causa et questio inter religiosos viros '"lheodericum abbatem Zaber-
dowicensem et eius conuentum ordinis premonstratensis ex vna parte, et