EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

278

diuine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut Ecclesia fratrum ordinis Cy- sterciensis in. Welgrad, Olmocensis dyocesis, congruis honoribus frequen- tetur, omnibus vere penitentibus, et confessis, qui ad ipsam ecclesiam in festis subscriptis, videlicet in die et in anniuersario dedicationis ipsius, iu omnibus festis perpetue virginis Marie, in festo beati Bernardi confessoris, et per octauas omnium sollempnitatum predictarum causa deuotionis acces- serint, uel manum porrexerint adiutricem, Nos de omnipotentis dei miseri- cordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius auctoritate confisi sin- guli singulas quadragenas, annis singulis de iniuncta sibi penitentia, dummodo consensus et voluntas dyocesani accesserit, misericorditer rela- xamus. In cuius rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam. Datum apud urbem ueterem, anno domini Millesimo, ducentesimo, octogesimo quarto, sexto kalendas Martii in die Sabati. Pontificatus domini Martini pape quarti anno quarto.

Ex originali ejusdem monasterii, cui quindecim sigilla maxima ex parte laesa appendent.

LXXIII.

Literae homagii nonnullorum nobilium regni Bohemiae Wenceslao regi Bohemiae et marchioni Moraviae. Dto. Pragae IX. Kal. Junii 1284.

Nos Hogerus de Lomnicz, summus Regni Boemie Cancellarius, Hroznata de Husicz, Purgrauius Pragensis, Zawissius de Falkenstein, Witgo de Grumnow, subcamerarius regni Boemie; Henricus de Rosem- berg, Ulricus de noua domo, Zescma de Seras, Hermannus de Duba da- pifer, Jaroslaus de Sterenberg pincerna, et purgrauius in Wetow, Hinco de Luchenburch, Albertus de Seberch, Mutina de Kostenmbat, Andreas de Cancihehor, Poto de Missen, Wilhelmus de Miliczin, Potho de Poten- stein, Zoberherdus de Luticz, Holenus de Wildenstein, et uniuersi et singuli fratres, amici et cognati nostri, sine omni dolo et captione atque malo ingenio veraciter promittimus domino Wenceslao, domino et heredi regni Boemie et marchionatus Morauie, fidelitatem et homagium, et eum pro domino rege nostro habebimus, et habere semper volumus efficaciter,



Text viewManuscript line view