EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

267

rebus aut personis ciuium aliquam uiolentiam perpetrare presumat. Cordi guidem nobis est, ut guecungue immunitas vel libertas eisdem ciuibus a munificentia Regum Bohemie est collata, et integra hactenus obseruata, iure perpetuo roborata subsistat, nec cuiusquam ausu temerario ad iniuriam nostri culminis temeretur. De Judeis quoque taliter iudicamus, ut in ciui- iatis oneribus, una cum ciuibus sustinendis, seruatas hactenus consuetudi- nes non offendant.

Gerbert cod. epist. Rudolphi p. 162. Boëzeks Mähren unter Rudolph dem Ersten p. 45.

LVI. Rudolfus, Romanorum rex, civitatem Brunensem declarat. civitatem im- perii Regni Germaniae. (Datum mense Septembri) 1278.

Cum ciuitas Brunensis nostrum et imperii suaue dominium in debite deuotionis exhibitione gratuita sit amplexa, ita, quod in ceterarum ciuita- ium imperii numero collocetur: sinceritatem vestram attente rogamus, qua- tenus dictam ciuitatem, nostris et imperii seruitiis applicatam, omni ea liber- iate et gracia gaudere et perfrui per vestros districtus et terminos faciatis, qua cetere ciuitates imperii de benignitate regia sunt gauise; in quo speciale nobis dilectionis et amicitie munus impenditis, et nos nichilominus vice reciproca vestris desideriis strictius obligatis.

Bodmann cod. epist. Rudolphi I. Rom. Reg. p. 104. Boëzeks Mähren unter Rudolph dem Ersten p. 46.

LVIL

Literae, quibus civitas Iglavia Rudolpho Romanorum regi se submittit. (Datum mense Octobri) 1278.

Vobis domino nostro R(udolpho), illustri Romanorum Regi, ac Ro- mano imperio opidum in Egla et preces nostras subiicimus, et promitimus per sacramentum, quod Vobis sponte prestitimus, quod fideles et deuoti

34%



Text viewManuscript line view