EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

254

argumentum, presenti pagine nostrum sigillum duximus appendendum. Te- stes sunt Magister Henricus, Doctor decretorum: Frater Leopoldus, Com- inendator de Oppauia: Frater Heluicus, commendator de Brod: Frater Chunradus, commendator de Nouadomo: Frater Gottfridus, commendator de Dobrowitz: et alii fratres in prouinciali capitulo constituti. Datum in Do- browitz, quarto idus Semptembris.

Millauer Gesch. des deutschen Ordens Urk. n. XII. p. 118.

XLII.

Ratzlaus, burgravius Zmoymensis, protestatur, Lupum de Olexowice agrum el. pratum in villa Olexowice monasterio Oslowanensi obligasse. Dto. Znoymae in vigilia Marci 1272.

Nos Ratzlaus purcrauius Znoymensis omnibus hanc litteram inspec- iuris hiis litteris nostris protestamur quod Lubus de Olekuwicz zelo pie- iatis ductus XVI. Jugera agrorum et pratum quoddam suum super Igla- uiam aquam uille prenotate venerabili domine Abbatisse et conuentui do- minarum de Osla pro VIL. marcis argenti puri morauiensis ponderis exposuit et obligauit quum tamen necessitate compulsus aliis obligasset hoc addito et adiuncto quod quidquid prefatis Abbatisse et conuentui de ipsis et prato 'et agris emolimenti seu utilitatis ante solucionem summe prehabite dominus tollere dederit ad turpe lucrum non debeat deputari sed in pias elemosinas pro se et suis caris tam uiuis quam defunctis et si quid lesionis et tur- bacionis eidem monasterio per ipsum illatum sit quod tamen ignoranter factum est dominus qui misericors peccata dimittit super hijs sibi debeat misereri. Actum Znoyme presentibus Szudayrio domino Szucecraio. Lau- rencio et Woluelino fratribus filiis Rancirii. Domino Sborone. Domino Rancirio. Wernhardo et Jencone filiis Lupi de Nasmericz. Domino Je- roslao de Knenitz. Merbotone prouinciali Znoymensi et aliis quam pluri- bus cunctis ibidem collectis. Anno domini M. CC. LXXII. in vigilia Marci.

Originale in archivo curiae Brunensis f. 0. I. n. 10.

^^



Text viewManuscript line view