Facsimile view
63
251
XXXVI.
Otakarus rex Herbordo de Fullenstein dapifero Brunonis, episcopi
Olomucensis, confer villas Krenowice et Stépanowice. Datum Pragae
Nonis Februarii 1265.
Ex annal. Horkyanis. cfr. Paprocky Zrcadlo p. 405.
XXXVII.
Ortakarus, Boémiae, et Stephanus, Ungariae reges promiitunt mutuo
pacem et concordiam observare, dantes arbitris potestatem firmandae con-
cordiae inter ipsos. Data in insula juxta Posonium anno 1267.
Dobner Mon. II. p. 368.
XXXVIII.
Otakarus, rex Boémiae et duc Austriae, homines monasterii Zwetlensis
in Chrems et Egenburch ab omni exactione liberat. Dto. Brunae mense
Novembris 1267.
O. Dei gratia Boemorum rex, Dux Austrie et Styrie ac Marchio
Moravie, omnibus judicibus et Officialibus suis per Austriam constitutis
gratiam suam et omne Bonum. Quum piis religiosorum precibus honor
noster stabilitur, et regnum omnisque prosperitas nostra accipit incremen-
tum, solicitudinis est, sicut esse debet, ipsorum commodis et profectibus
tanto amplius intendere, quanto nos confidimus eorum orationibus efficacius
adjuvari. Cum autem fratres de Zwetl et in hospitalitatis exhibitione sint
prompüssimi, et hominibus nostris, utpote in strata publica constitutis, fre-
quenter per eorum finis transitum facientibus ad honorem nostrum pro sua-
rum copia facultatum ministrare necessaria cognoscantur, hac vicissitudine
eorum duximus obsequiis respondendum, ut eorum Colonos ubique in terris
nostris, ab omni violentorum injuria defendamus. Ea propter universitati
nostrae distincte praecipimus, nostrae gratiae pro optentu, quatenus eiisdem
fratribus et hominibus ipsorum nullam exactionem imponere, nullumque
32*