Facsimile view
63
inpetitionibus, et iniuriosis fatigacionibus contra quoslibet nostre tuicionis
presidiis defendendum. Supplicacionibus itaque honorabilis viri Jacobi pre-
positi dilecti nobis eiusdem Monasterii .. abbatisse et conuentus ac suo
nomine nobis humiliter supplicantis benignius inclinati, Monasterium ipsum
et vniuersas possessiones ac homines eius quoslibet eximimus et exemtos
eos esse volumus ammodo, a.. Camerario, et Lanthrichteriis seu villicis ac
aliis officialibus Morauie qui pro tempore fuerint ita, ut cum ipso Mona-
sterio et hominibus ac possessionibus suis vlterius penitus nichil agant, et
ad inponendum iam dicti Monasterii hominibus seruicia et exacciones qua-
lescunque nullam habeant potestatem nec aliquam iurisdiccionem ex officio
suo de ipsis sibi audeant aliquatenus deinceps vsurpari, volentes quod su-
per hiis, nostrum tantummodo attendatur speciale mandatum, per eum quem
ad hoc duxerimus deputandum. Preterea de gracia speciali tenore presen-
tis priuilegii statuimus et inhibemus expresse nostre gracie sub obtentu, ne
quis Baronum et Nobilium terrarum nostrarum Boemie et Morauie decetero
procedendo ad aliquas expediciones et alia, queuis seruicia nostra ullo um-
quam tempore in bonis eiusdem Monasterii de "Tusnowicz, presumat ali-
quatenus hospitari seu pabulaciones ac alias violencias committere in eis-
dem. Qued si quis contra inhibicionem nostram huiusmodi attemptare ali-
qnid visus fuerit nostram regiam grauem indignacionem proculdubio se
nouerit incursurum. In cuius rei testimonium presentes fieri et sigillorum
nostrorum munimine fecimus communiri. Datum in Olomuncz, per manus
Magistri Johannis Saccensis prepositi, Prothonotarii nostri Morauie, anno
domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo Quarto. V. Kalendas Decembris.
Indiccione octaua.
E confirmatione Jobannis, regis Bohemiae, anni 1215. IV. Idus Martii, in
archivo ejusdem monasterii. '
XIX. `
Hartlibus et Witigo de Dubna monasterio Welehradensi mediam villam
Bochoř, a patre suo Henrico legatam conferunt. Dat. sub die b. Tho-
mae Apostoli 1294.
Ín nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Quoniam sicut ait
apostolus qui seminat in benediccionibus de benediccionibus et metet, nemo