Facsimile view
63
238
monasterio Breunouensi licentiam dedimus transferendi, et ut in loco preno-
minato in omni quarta feria forum ab omnibus illuc peruenientibus libere
celebretur, ob remedium anime nostre, in remissionem quoque omnium pec-
caminum nostrorum, viuorum ac mortuorum motu proprio statuere decreui-
mus. Preterea donationem de ipso Policz per prenominatos illustres reges
Breunouensi monasterio laudabiliter factam cum omnibus suis attinentiis .
infra siluam Hemi et extra constitutis, metas etiam ipsius donationis et
confirmationis cum omnimoda libertate, sicut in priuilegiis dictorum regum
plenius continetur ,- confirmamus. Vt autem acta nostra robur obtineant
perpetue firmitatis ; presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus ro-
borari. Acta sunt hec anno gratie MCCLIII. Datum Prage VIII. Idus
Septembris per manum domini Wilhelmi summi notarii curie regis in pre-
sentia horum testium, quorum nomina sunt hec: Bochek castellanus Znoy-
mensis. Jaros castellanus de Lochet. Sdislaus marsalcus. Sdeslaus da-
pifer. Gallus de Cladzco. Jenek de Belin. Johannes frater Rynardi.
Herbordus notarius regis senioris et canonicus Pragensis. Jacobus filius
Pause canonicus Pragensis.
Copia sat vetusta in analectis Ant. Boczek. — Exc. in Ziegelbaueri hist. Bře-
wnow. f. 283. '
XXV.
Ottacarus, dux Austriae et marchio Moraviae, monasterio Zwetlensi
remittit mutam in Horen civitate in dictrictu Peuchreich ... Datum in ca-
stris ante Weikendorf XII. Kalendas Octobris anno. domini MCCLIII.
Linck Annal. Clarovall. I. 344.
XXVI.
Otakarus rex renovat monasterio Biewnowensi privilegia Boleslai
ducis, item Otakari et Wenceslai sub testimonio Brunonis, episcopi Olo-
mucensis. Datum in colloquio in Strahow VI. Idus Maji. 1255.
Ex autogr. Brewnov. Dobn. Mon. VI. 24.