EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

234

Archleb et Jan frater eius. Wilhelmus. Andreas camerarius, et Aruus frater eius. Marquardus de Cinnenwerg. Ulricus ciuis Brunensis. Arla- nus eiusdem ciuitatis ciuis, et Cruciburgensis monete magister. Acta sunt hec anno incarnationis dominicae MCCXLI. Datum in Bruna per manus Przisnaborii, curie nostre notarii.

E monastico MS. archivi Rayhradensis in tomo cum inscriptione Dominikani pag. 6.

XVIII.

Innocentius papa IV. monet uniuersos fideles, ut elemosinis promo- veant structuram ecclesiae et monasterii fratrum ordinis Praedicatorum Olo- mucii, promittitque indulgentias quadraginta dierum iis, qui pias elemosynas et grata charitatis subsidia praenominatis fratribus erogarint. Dto. mense Augusto, pontificatus anno IV. (1246)

Originale in archivo ejusdem monasterii. F. I. P. g.

XIX. $

Wenceslaus, rex Boémiae, monasterio Gradicensi omnia privilegia a praedecessoribus concessa confirmat, novasque libertates et exemtiones latissime descriptas concedit. Actum et datum Pragae, Kalendis Septem-

bris, 1250.

Literae hae in confirmatione Otakari, regis Boémiae et marchionis Moraviae de dato Pragae, XII. Kal. Septembris, 1270. (Tom. IV. n. XL) sub numero 3. citatae, sunt eaedem, quae in tomo IL. hujus codicis sub nu- mero CCOXXVII. ex Annalibus Gradicensibus Mss. ad annum 1240. ex- eudebantur. Hac de causa motantur hic solummodo variantes lectiones, quae sunt sequentes : dei gracia quartus rex Boemie; illibata conseruare ;in ea deo altissimo famulantes; qui prouise pacis ; libertate jocundius gloriantur, hanc; gaudet ecclesia Olomucensis; que in subsequentibus continentur; co- accione compellere violenta; cum aggrauaminibus huiusmodi; quod debet et poterit; satisfaccio culpe dicte remaneat ecclesie, et emenda similiter cum eo quod vulgo dicitur Meznivol, et conquerenti; culparum ad usus Regum; ab hominibus sepedicle abbacie cedere deberent; quod nullus camerariorum audeat ciuitates et villas ipsorum; domus hominum eorum prouideantur; ad



Text viewManuscript line view