Facsimile view
63
230
XV.
Wenceslaus rex IV. restituit baroni Wratizlao ea, quae pater ejus
Wilhelmus possederat, confirmatque, quae idem Wilhelmus ecclesiae Cu-
nicensi contulerat. Datum Brunnae 1237.
Cod. regiomontanus MS. n. 140. transumt. in Boh. Museo.
XVI.
Gregorius papa IX. hospitale s. Francisci Pragae in suam specialem pro-
lectionem. suscipit illudque libertatibus ecclesiasticis donat. Datum Viterbii
XVIII. Kalendas Maji. 1238.
Gregorius Seruus Seruorum Dei. Dilectis Filiis Magistro Hospitalis
Santi Francisci Pragensis, Eiusque Fratribus tam praesentibus quam futu-
ris regularem vitam professis in perpetuam memoriam. Omnipotens Deus
qui alto prouidentiae suae consilio cuncta disponit, Cor et animum Dilectae.
in Christo Filiae Agnetis sororis charissimi in Christo Filii Illustris Regis
Boemiae, tanto charitatis igne succendit, ut in monasterio Sancti Francisci,
pauperarum Monialium inclusarum Pragensium, Christo se ipsam in odotem
suauitatis offerret, ac pietatis et compassionis intuitu ad opus Infirmorum
et pauperum Hospitale, in quo diuino estis obsequio mancipati, fecerit et
dotarit. Nos igitur prosequentes sanctum eius propositum et Apostolico
patrocinio confouentes ad preces ipsius Hospitale praedictum situm in fundo,
quem prefatus Rex, Ecclesiae Romanae concessit, et tam idem, quam Ve-
nerabilis Frater noster Pragensis Episcopus plenariae libertati donauit,
sicut in eorum literis, ad nos transmissis perspeximus contineri, in Jus .et
proprietatem Beati Petri ac sub nostra et Apostolicae Sedis protectione
suscipimus, et praesentis scripti priuilegio communimus. —
Inprimis guidem statuentes ut Ordo Canonicus gui secundum Deum
et B. Augustini: Regulam in eodem Hospitali, de mandato nostro institutus
esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Prae-
terea guasgumgue possessiones, guaecumgue Bona idem Hospitale in prae-
sentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum,