Facsimile view
63
228
Dubraunik contulimus monasterio earundem dominarum iam nominato pro
remedio anime felicis memorie patris nostri et pro nostra salute, quandam
villam nomine Sess. cum suis appendiciis jure hereditario inperpetuum pos-
sidendam. guam eciam fecimus certis limitibus tam a nostris quam ab alio-
rum possessionibus distinqui. ne inposterum aliqua inde superueniat dubi-
tacio; unde prefatum monasterium posset grauari et inquietari. Confirma-
mus eciam nostra potestate omnes possessiones cum suis appendiciis eidem
monasterio collatas, tam per fundatorem ipsius pie memorie Stephanum,
quam per alios quicumque sint uel quibuslibet nominibus censeantur. No-
mina autem possessionum sunt hec. Manow. Clococh. Racov. Borihmev.
et omnia noualia que sunt illa parte aque usque ad terminos 'Thassonis.
Pornich quam Semislaus comes pro remedio anime filie sue contulit. In
hudcich ad unum aratrum de terra. In brunna domum et tres uineas et
unum agrum. Jus patronatus ecclesie de znedlov cum suis appendiciis.
Jus ecclesie de Cadov. ecclesie de velessouich. ecclesie de JVeteludich.
ecclesie de Cocherov. ecclesie de Dwubraunik et omnium ecclesiarum, que
in eodem circuitu sunt locande. Appendicia autem uocamus quicquid in
siluis in praüs in pascuis. in piscaturis. et aliis que utilitati claustri con-
ueniunt. condecebat enim ut domine que seruiunt domino in sepe nominato
monasterio eo quod sibi non possint ob sexus fragilitatem bene prouidere
amplioribus beneficiis sustententur. ut conditori suo possint liberius deser-
uire. Decreuimus etiam prefati monasterii omnes possessiones iam habitas
et habendas in Morauia constitutas ab omni genere tributorum. uectigalium.
Collectarum, aliarumque omnium exactionum esse absolutas adicientes ut
nullus pro castrorum edificacione. siue pro aliqua ingruenti expedicione
homines monasterii audeat inquietare. Jus quod datur pro capite siue pro
fure uel swod principi siue eius inbeneficiatis. monasterio sepe dicto «con-
cessimus perpetuo obtinendum. hoc statuentes de fure si in maleficio fuerit
deprehensus manens in prediis monasterii. siue capiatur et coram iudice
conuincatur, quatenus eius bona monasterio remaneant. ipse vero secun-
dum quod placuerit principi puniatur. Si uero homines monasterii in aliquo
coram iudicio culpabiles inueniantur. nec nobis nec iudicibus uel curialibus.
seu inbeneficiatis aliquid inde proueniat utilitatis. sed aput monasterium nisi
in quo tenetur aduersario satisfacere. culpe satisfactio perseueret. Cete-