Facsimile view
63
notificari curie. quorum interest scilicet iudici. castellano et ceteris. Quando
aliquis pauper uenit de propria re conquerendo pallium sibi nullatenus de-
ponatur. Nullus zoch aliquem accuset nisi sub certo testimonio uicinorum
constet de dampno eius. et si fuerit zoch conuictus testimonio fori com-
munis lapidetur. Quando aliquis subit iudicium aque nullus demittat eum
in aquam nisi sacerdos cum suo cooperatore. si deus iuuerit eum iudici
det duos denarios et sacerdoti XIIL si nudauerit se et iudicium uoluerit
subire. soluat capellano. VIE. denarios et uetule duos. Si aliquis nobilis
uir et non derho habuerit super se narok. puer pro ipso subeat iudicium.
et si non fuerit adiutus soluat pro eo CLXXX denarios. Quando ducitur
quod dicitur Zuode debet adesse nunccius Castellani. iudicis. et uillici. et
camerarii. et unus uel duo de uicinatu illo et ulira tres non ducatur sed
in tercio remaneat. et si conuictus fuerit. CLXXX denarios in cameram
regis reddat denarios. et illi qui dicitur pouod satisfaciat. Siquis equum
uel equos. boues uel uaccas. uel aliqua maiora subtraxerit. quantitas dampni
estimetur sub cería fide et sacramentó eorum quibus iurisdiccio est com-
missa. et secundum hoc accusatores admittantur. Item fures cum sociis et
fautoribus suis pari pena puniantur. Si substrahuntur alique res pallium
aut aliquid tale hoc curie non notificetur. sed si bos uel iumentum sub-
strahitur curie notificetur. Et si quando aliquis uulneratur in uia ueniendo
de foro uel alibi notificetur curie. Item quando aliquis nobilis capitur in
furto et suspenditur et non habet prolem hereditas ipsius regi cedat. et si
aliquis capitur in manifesto furto uxor eius terciam partem habeat. Qui-
cumque nobilis. uel rusticus occiderit aliquem. CLXXX denarios curie sol-
uat. et alias recedat et querat graciam et uxor sua domi in pace et in-
dempnis sedeat. Si quis autem non habuerit filium et habuerit filias ad
illas deueniat hereditas equaliter. et si mon sint. hereditas deueniat ad
proximos heredes. Si alicui subtrahuntur iumenta aut famuli apes furan-
tur. debent subire iudicium ferri scilicet uomeres. Insuper si quis spolia-
tus per wybog incuset, quos vult. et de herdost nominet quos uoluerit et
antique consuetudines seruentur. Preterea nullus de illis qui custodiunt
siluam debet spoliare aliquem in uia uel in foro nisi illum spoliet, quem
inuenerit arborem secantem. Ad hoc numquam iudex numquam iudicet in
29