Facsimile view
63
219
rant subter notari fecimus. Quorum nomina sunt hec. Marquardus niwen-
burgensis prepositus. Krnesto fllius chunradi comitis morauiensis. Otto
de lengenbach. Ipse Chadoldus de harroz. Adalbero de chunringen. et
frater ejus hainricus de cebingen. Hainricus canis de mistelbach. Wern-
hardus de lancendorf. Herebort de gorse. Data (sic) Anno ab incarnatione
domini M. C. L. VI. indictione III. XVIII. Kalendas Septembris. Hec in
Cristo fideliter acta sunt nivwenburc.
Originale in archivo Magni Prioratus Melitensium Pragae.
IV.
Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Henrici, ducis Austriae,
patrui sui, hospitali S. Joannis Hierosolymitani omnes posessiones el по-
minatim in Zokelestorp, Mauerberg confirmat. — Dto. Ratisbonae XV. Ka-
lend. Octobris 1156.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus diuina fauente
clemencia Romanus Imperator Augustus. Desiderium quod ad salutem ani-
marum et ad propositum religionis spectare cognoscitur Effectu debet pro
sequente compleri Et si in his exposcentur que perpetuo durare videntur.
litteris est etiam annotandum, ne prolixitas temporibus posteris hoc dubium
reddat aut incertum. Nouerit igitur omnium tam futurorum quam presen-
tium industria. qualiter nos peticiones dilectissimi patrui nostri Henrici
ducis Austrie clementer admisimus et possessiones quasdam in ducatu Au-
strie sitas, villam videlicet Zokelestorp, et siluam de mourberg. sacro.
hospitali Jherusalem, vhi vere misericordie opera Christi pauperibus exhi-
beri, oculis nostris conspeximus, omni corroborationis munimine confirmaui-
mus, ratum, inconuulsum omni euo statuentes, quod quidam vir nobilis ac
deo deuotus nomine Katholdus Jherosolimam adiens, ac de fonte. miseri-
cordie, qui de hospitali emanare cernitur, ardenter bibens, easdem iam
dictas possessiones a Lothario imperatore cum omni iure proprietatis quon-
dam acceptas, sicut in eiusdem iam dicti Katholdi priuilegio apercius de-
monstratur, prefato hospitali pro remedio anime sue perpetuali iure. nec
non omnem familiam vtriusque sexus, quam tunc habere uisus est donauit