Facsimile view
63
213
annos aliquid de bonis archiepiscopatus ejusdem, guod tibi et dictae fa-
miliae tuae prout decet archiepiscopalem honorem sufficere possit, percipere
debeas et habere, nobis humiliter supplicasti ut cum adhuc dictum quin-
quenium minime sit elapsum quamquam de illius tempore panum restet,
providere tibi super hoc de apostolicae Sedis affluentia dignaremur. Nos
igitur attendentes, quod tu virtutibus affluis et officii honorificentia nosceris
praeminare, considerantes quoque quod quanto fecundius abundabis, tanto
facilius et commodius opportunitatibus dicti archiepiscopatus succurres
illumque liberare poteris et a noxiis praeservare, tuis supplicationibus in-
clinati, Fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, ut finito dicto
quinquennio praeposituram praefatam una cum archiepiscopatu Moguntino
praedicto possis usque ad triennium licite retinere, ac ipsius praepositurae
fructus, redditus et proventus libere recipere, qualibet constitutione con-
traria non obstante in exonerationem debitorum hujusmodi totaliter conver-
tendos, proviso quod interim praepositura ipsa etc. Nulli ergo etc. Datum
apud Vignandraldum, VIIL kal. Januarii anno secundo.
Ex autogr. regesto liter. f. r. Clementis pp. V. anni Il. epist. 642 in Tabul.
Vatic.