Facsimile view
63
208
tenore presentium notum facimus vniuersis Quod nobis in prefata ecclesia
nostra in generali capitulo ad tracíandum de commodis et statu pro ut
moris est et prouidendum vtilitatibus eiusdem ecclesie nostre congregatis
inter cetera que in ibi pertractata et terminata extiterunt de statu scola-
stici et ipsa scolastria taliter ad requisitionem venerabilis in Christo patris
et domini nostri domini Johannis episcopi ecclesie nostre et nostri fuit et
est inuentum ostensum et probatum et per seniores concanonicos nostros
et confratres per iuramentum affirmatum quia scolastria ecclesie nostre an-
tedicie non est personatus neque dignitas in eadem ecclesia sed simplex
omnino officium, vnde ex eo certum statum non habet in choro nec locum
in capitulo inter prelatos nec iuxta ipsos pro huiusmodi officio. nec vmquam
aliquis scolasticus habuit racione scolastrie vllo tempore, a quo non extat
memoria, et ita fuit et est ab eisdem retractis temporibus absque contra-
diccione qualibet et cuiuslibet in eadem ecclesia a canonicis et scolasticis
qui pro tempore fuerint, ac a nobis tentum et seruatum, Ne autem succes-
soribus nostris posset in dubium venire, virum scolastria antedicta in ec-
clesia nostra personatus vel dignitas exsistat presenti scripto fatemur re-
cognoscimus et testamur, quia simplex est officium in ecclesia nostra
scolastria et sic deinceps volumus prout inuenimus obseruare, Actum (sic)
sunt hec in nostra ecclesia Olomucensi vt predictum est in generali capi-
tulo Anno domini millesimo trecentesimo sexto, ipso die kalendis Octobris
In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillo capituli nostri
ad perpetue (sic) rei memoriam iussimus communiri. Datum in Olomucz
loco anno et die predictis.
Ex originali in archivo capituli Olomuc. Cod. II. Fol. 28. >
CXCVII.
Albertus, Romanorum rev, confirmat. donationem comitiae et. castri Rachs
Heinrico de Rosenberg, factam a Rudolfo, duce Austriae, primogenito
suo. Dt. in castris prope Lunam, VIII. idus Octobris, 1306.
Nos Albertus dei gracia Romanorum rex semper Augustus. ad vni-
uersorum sacri Romani imperii fidelium noticiam volumus. peruenire, quod.