EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

203 CXCI. Remundus de Lichtenburg, custos silvarum per Boëmiam et. Moraviam,

silvas monasterii Welehradensis ab alieno regimine ezcimit. Dto. Brunae, fer. III. post festum Paschae. 1306.

Nouerint vniuersi presencium inspectores: Quod nos Hemundus de Leuchtenburch auctoritate et mandato serenissimi domini nostri Regis Boe- mie custos siluarum per Boemiam et Morauiam constitutus omnibus nobis subditis in dicto officio et subiectis damus firmiter in mandatis, vt nullus eorum sub obtentu gracie nostre de siluis religiosorum virorum abbatis et conuentus de Welegrad (se) intromittere debeat, nec eos occasione qua- cunque accepta in eisdem siluis aliqualiter perturbare; sed eisdem dominis et fratribus siluas suas per suos custodes proprios liceat taliter custodire et gubernare, prout eorum vtilitati amplius viderint expedire; hoc tantum casu excepto, quod easdem vendere siluas extraneis quibuscunque homini- bus dictis fratribus nulla sit licencia vel facultas. Ad noticiam autem om- nium supradicta ob hanc causam deducimus. et publice volumus transire tum, quia serenissimus dominus noster Rex prenoíatus ex inspeccione et efficacia priuilegiorum dictorum fratrum id eis competere voce publica de- clarauit, dilectus eciam patruus noster, Sfenko de Moybeuerik (Maidburg) in sepedicto officio nos precedens de predictis omnibus nos fideliter infor- mauit. In horum omnium euidenciam ampliorem sigillis nostris videlicet et dicti patrui nostri Stenkonis presentes fecimus communiri. Datum et actum Brunne proxima feria tercia post diem pasche; anno domini MCCCVI.

E codice Welehr. fol. 70. in archivo ejusdem monasterii.

CXCII.

Joannes, episcopus Olomucensis, recognoscit super solutione dena- riorum decimorum ad coenobium Chunicense. Datum V. Idus Aprilis. 1306.

Cod. chart. I. f. 95 in archivo capit. Olomuc.

26 *



Text viewManuscript line view