202
respectum, Ius quoque presentandi ad ipsam ecclesiam in Slapanicz cum
vacat, ipsi domino Dluhomilo et omnibus successoribus eius Olomucensis
ecclesie scolasticis conferimus et donamus, taliter quod cum ecclesiam ip-
sam vacare contigerit, idem dominus Dluhomilus scolasticus uel successores
eius, nobis vel successoribus nostris ad eam, personam presentent ydoneam
que a nobis munus confirmacionis et curam animarum recipiens, iura pa-.
rochie exsequatur, Vt autem Olomucensis scolasticus de suis, qui ad eum
perünere debent, et plebanus eiusdem ecclesie in Slapanicz de suis pro-
uentibus certi sint, et inter eos, nullus pro eis questio uel dubium imper-
petuum subsequatur, sic prouentus ipsos distinguimus et eciam limitamus,
videlicet, quod plebanus ipse oblaciones cotidianas in ipsa ecclesia obue-
nientes funeralia, et decimas in villa Bedrichowicz, necnon filialem eccle-
siam in Leschzen, duo molendina sita circa Slapanicz, et vineam sitam
aput Modricz pro se habeat, et ex hijs in spiritualibus et temporalibus re-
gat et amministret ecclesiam prout superius est premissum, Scolasticus
autem pro se, agriculturas ibidem in Slapanicz, et omnes decimas villarum
‚que sequuntur, videlicet in Slapanicz, Slatyna, Podole, Zelowicze, Wa-
zany, welechycze, Jurzicouiczye, Poruethouicze, Cobolniczy. habeat, cum
hijs ad plebanum, vel ad ipsam ecclesiam in Slapanicz, nullum penitus in
spiritualibus aut temporalibus habendo respectum, Et ut ipsa nostra Olo-
mucensis ecclesia se fore a nobis senciat honoratam, in hoc ei honorem
deferimus, et deferri volumus in futurum, quod archidyaconatus, scolastria,
et custodia eiusdem ecclesie, que omnia ad collacionem nostram pertinent,
decetero nec per nos nec successores nostros conferantur alijs quam ca-
nonicis ipsius ecclesie, qui prehendarum ecclesie ipsius, possessionem ha-
beant corporalem, In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, её sigillo
nostro fecimus communir;j. `
Nos guogue Budyslaus decanus, Cyrus prepositus, Rancirus archi-
dyaconus dredicti, totumque Olomucensis ecclesie capitulum , quia predicta
omnia de nostro consilio et asssensu sunt facta, presentibus in testimonium
et robur capituli nostri fecimus apponi sigillum, Datum in Olomucz. Anno
domini millesimo trecentesimo sexto, septimo Kalendas Marcij.
Ex orig. in archivo capituli Olomuc.