183
Quocirca cum a nobis petitur, quod iustum est, tam uigor iuris quam ordo
postulat rationis, ut id ad exauditionis graciam fauorabiliter admittamus.
Cum igitur supradictus Henricus, aduocatus noster, ipsum iudicium in
Miglicz a supradicto Hermanno aduocato cum omnibus predictis attinentiis
suis emerit pro certa pecunie quantitate, et ea, que emit, sibi a nobis hu-
militer postulauit confirmari: nos ipsius deuota precum instantia benignius
inclinati, emptionem eius iam dictam super iudicio in ipso Miglicz cum suis
attinentiis iuxta continentiam priuilegii ante scripti ratam et gratam haben-
tes, ipsum authoritate, qua fungimur, confirmamus, et presentis scripti pa-
trocinio communiuimus. Et quia idem Henricus, aduocatus noster, cum
propria deuotionis affectione deuota obsequia nobis gratanter exhibuit, ex-
hibet ad presens, et exhibebit dante Deo attentius in futuro. Propterea
nos volentes digne retributionis prosequi fauoribus, decem mensas sutorun,
quatuor mensas panum, duo macella, que apud alia macella nostra de nouo
construere debet, et domum nostram in ipsa ciuitate nostra Miglicz, nec
non molendinum in Smol, quod ad nos pertinet, sibi liberaliter conferimus
et donamus, per eum et heredes eius libere possidenda. In cuius rei te-
stimonium presentes litteras fieri, et sigilli nostri munimine fecimus com-
"muniri. Datum in Pustimerz Castro anno domini Millesimo "T'recentesimo
quinto, HII Calendas Aprilis. Pontificatus nostri anno secundo.
E copiar. priv. ejusdem civitatis.
CLXXIII.
Wenceslaus, rea, Vitlino de Olomuc, camerario camerae suae, pro debitis
CC marcis, villam Laullowicz oppignorat. Dto. Pragae XII. Kalend.
Maji. 1305.
Nos W. dei gracia, Boemie et Polonie Rex, notum facimus vniuer-
sis, presentes literas inspecturis, quod nos in ducentis marcis argenti in
grossis denariis Pragensibus Morauici ponderis, sexaginta quatuor grossos
pro marca qualibet computando, quas Vitlino de Olomucz, camerario ca-
mere nostre, ratione dotis et pro dote Cunegundis, vxoris sue dare debe-
mus ipsi Vitlino et vxori eius predicte ac heredibus ipsorum villam nostram,