Facsimile view
63
177
sui successores sunt in sollidum possessuri. Et quia prefate aree est do-
minus archidyaconus possessor uerus et rector. ob cuius reuerenciam et
recognicionem meus successor seu successores. in domo mea. permansurus
seu permansuri. in primo introitu in domum meam memoratam. gressum
figendo. in ueri sui et proprii domini agnicionem. vnum grossum domino
suo archidiacono presentabit seu presentabunt. et equali cursu successor
et eciam successores memorati petri in domo ipsius. disponent vnum gros-
sum domino archidiacono eidem saluo tamen censu suo. cui víraque domus
memorate sue aree. et mea. et Petri. mei socii vicarii prefati. per lothonem
vnum singulis annis per nostrum successorem et successores: et in quo-
libet anno. apportabit iure census tocius et ex integro: Hec autem pre-
scripta singula et vniuersa. ordinanda disponenda et exequenda meo suc-
cessori comitto in perpetuum procurandum. Et ut hec procuracio ordina-
cionis perpetua stabilitate possit fulciri. sigillis. reuerendi ac venerabilis
domini Johannis episcopi Olomucensis tociusque capituli. et domini archi-
diaconi Ranc(yri). presens scriptum duxi communiri. Acía sunt hec. anno
domini M CCC. V. presentibus dominis. Bud(isl.). decano. Cy(ro). prepo-
sito. Ran(ciro). archidiacono et quam aliis pluribus canonicis viris ydoneis.
Ex orig. in archivo capituli Olomuc.
CLXIX.
Reinherus, capitaneus Cracoviae, Appardus de Nigromonte, camerariu?
Bočmiae et Cyno de Florentia omnes eorum possessiones, quas ante Bru-
nam habuerunt, Joanni civi et carnifici Brunensi vendunt. Dto. VII.
Kalend. Martii. 1305.
Nos Reinherus Capitaneus Cracouie, Appardus de Nigromonte Ca-
merarius Regni Boemie, Et Cyno de florentia, Notum esse volumus vni-
uersis presentium noticiam habituris, quod nos hereditatem nostram, sitam
ante Brunnam cum omnibus pertinenciis suis et Juribus, videlicet cum Ju-
dicio, Agris cultis et incultis, Siluis, Nemoribus, Ortis, Pomeriis, Aquis,
Pascuis, Piscinis, Piscacionibus, Et Molendinum cum decem Rotis. quod
vvlgariter nominatur in dornech situm et locatum super Swarczam. Et
23