EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

-e

164

salus. Dignum est, ut vota iusta petencium et precipue illorum persona- rum, que diuino cultui sunt dedite, ad exaudicionis graciam fauorabiliter admittantur, et effectui debito mancipentur. Eapropter vninersitati vestre facimus manifestum, quod nos Priuilegium dominarum de Dubrawnik per quondam 'lheodricum felicis memorie Olomucensis Episcopi venerabilem predecessorem nostrum eisdem dominabus et monasterio Dubravicensi da- tum, cum uero eius pendenti Sigillo. non cancellatum, non abrasum, non abolitum, nec in aliqua sui parte viciatum, vidimus et legimus, cuius teno- rem presentibus de verbo ad verbum duximus inserendum. et est talis. In nomine sancte et indiuidue "Trinitatis. Robertus etc. usque Datum in Cremsir IV. Kal. Augusti M. CC. XXXVIII. vide Tom. II. n. CCXCV. et sequitur finis literae confirmatoriae a "Theoderico episcopo Olomucensi factae dio. In Modricz Anno domini Millesimo Ducentesimo. Nonagesimo Octauo. XV. Kalend. Februarii. Vide in hoc tomo n. LXXXII. Nos quoque predic- torum venerabilium Predecessorum nostrorum vestigia sectantes, ac volen- tes cum affeccione attenta. Monasterii, et dominarum earundem quantum possumus dirigere comoda et profectus, vt eo efficacius, quo et liberius omnipotenti domino famulentur. Ad deuotam supplicacionem earum. dictum Priuilegium exemplando eciam innouamus. Ratum et gratum habentes. et auctoritate qua fungimur confirmantes ea omnia, que iuxta continenciam litterarum per predictos venerabiles predecessores nostros, dictis domina- bus. et monasterio Dubrauicensi indulía sunt et concessa. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et Sigilli nostri munimine fecimus com- muniri. Datum in Modricz. Anno domini Millesimo 'Trecentesimo 'l'ercio. VI. Kalend. Octobris. Pontificatus nostri anno primo.

N

Ex originali in archivo curiae Brunensis f. O. II. n. 9.

CLVI.

Abbatissa monasterii 'isnovicensis emit a Svorone praeposito Olo- mucensi domum sub monte S. Petri. Datum V. Kalendas Novembris. 1303.

E cod. chart. IL. fol. 70. in archivo capituli Olomuc.



Text viewManuscript line view