EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

163

CLIV.

Joannes , episcopus Olomucensis, confirmat monasterio Geracensi jus pa- tronatus ecclesiae in. Rancjrow. Dio. in Pustomér XVI. Septembris 1303.

Nos Joannes, dei gracia Olomucensis Episcopus tenore presentium publice protestamur, et ad notitiam deuenire cupimus singulorum, quod ho- norabilis et discretus vir, dominus abbas monasterii de Jeruss, ordinis presmonstratensis , Patauiensis diocesis, diuersas litteras non cancellatas, non abrasas, non abolitas, non in aliqua sui parte uiciatas, cum veris et integris sigillis nobis exhibere curauit, quibus perlectis ex ipsarum tenore collegimus aperte, quod nobilis vir, dominus quondam Zmylo de Belcow, dominus et heres de Ranczyrow, de assensu et voluntate quondam Mar- quardi ac aliorum fratrum et filiorum suorum, ius patronatus, quod sibi et heredibus suis in ipsa ecclesia de Ranczirow competebat, venerabili -mo- nasterio de Jaruss liberaliter contulit pro ipsius et pro progenitorum suo- rum remedio animarum, quod siquidem ius patronatus venerabilis pater do- minus Bruno, Olomucensis episcopus, predecessor noster, suis litteris ex eius officio approbauit. Et quod demum ad iam dictum monasterium ipsum. ius patronatus pertinuerit pleno iure, in litteris eiusdem domini Brunonis, predecessoris nostri, tunc etiam nobis exhibitis, expresse vidimus contineri, quod ipse predecessor noster ab honorabilibus viris, abbatibus eiusdem monasterii, plebanos sibi legitime presentatos auctoritate ordinaria confir- mauit. In cuius protestationis nostre testimonium presentes litteras fieri, et sigilli nostri munimine fecimus communiri. Datum in Pustemir anno domini M. CCC, III. XVI. mensis Septembris indictionis none.

E cop. vidim. in registrat. Gubern. Moravici Q. 49.

CLV. Johannes, episcopus Olomucensis, innovat. monasterio Daubrawnicensi lit-

teras confirmatorias ab episcopis Roberto et Theoderico annis 1238 et 1298 datas. Dto. in Modiie VI. Kalend. Octobris 1303.

Johannes dei gracia Olomucensis Episcopus. Vniuersis Christi fide- libus presentes litteras inspecturis, salutem in eo qui est omnium vera 21*



Text viewManuscript line view