EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

137

scripture suffragio fulciantur. Ego igitur Chadoldus de Wehinge re- cognosco vniuersis presentibus et futuris presencium noticiam habituris, quod Wenceslaus de Czvczmans conspectui nostro se se offerens cum vxore sua Jouía liberis heredibus et Consanquinibus sanus mente corpore et racione, non compulsus, nec coactus, sed de mera. ac omnimoda omnium amicorum suorum voluntate, maturo consilio. hoc consensu, molendinum me- dium, necnon laneum dimidium, ibidem in Czvezmans Nobili domine Offe- mye pincerne, propter debita quedam contracta, cum omnibus vtilitatibus. vsibus, fructibus. et prouentibus ad prescripta pertinentibus liberaliter re- signauit, eandem resignacionem nichilominus spopondens sub fidei sve com- promissione, uolens aliquatenus verbo vel opere retractare. vt autem hec resignacio inter ipsos habita, robur obtineat perpetuo valiturum inconuulsa perseuerans peticionum eorum instantiis inclinatis, presentes fieri et mei Sigilli appensione feci roborari. Datum et actum Anno. domini, Millesimo. Trecentesimo Secundo. in die beati Vrbani pape et Martyris.

Ex originali in archivo curiae Brunensis f. R. n. 6.

CXXXIII.

Smilo de Greumvalde recognoscit, Wenceslaum de Micmanice cum uxore

Gutta nobili dominae Eufemiae, pincernae Zmoymae residenti, medium

molendinum mediumque laneum ibidem in Micmanice resignasse. Dfo. in die b. Urbani papae et martyris 1302.

Cum de gestis hominum tamquam de naui que fluctibus est exposita, sub serenitatis tempore, calumpniarum ac obliuionum timeri oporteat tem- pestates, cautum est, vt ea que cum maiura deliberacione peraguntur séripture suffragio fulciantur. Ego igitur Zmylo de Greunwalde recog- nosco coram vniuersis presentibus et futuris presencium noticiam habituris quod Wencezlaus de Mueczmans, conspectui meo sese offerens, cum vxore sua Jeuta sanus mente corpore et racione, non conpulsus nec coactus, sed de mera ac omnimoda omnium amicorum suorum voluníate, maturo consilio ac consensu molendinum medium nec non laneum dimidium ibidem in ]MMuecxmans, nobili domine, domine Offemye pincerne, Znoyme residenti

18



Text viewManuscript line view