EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

136

et frater Anthonius ordinis minorum Episcopus Chanadiensis, similiter pre- dictis domibus quadraginta dies omnibus earumdem benefactoribus est lar- - gitus. Nos igitur sicut prediximus omnes indulgentias et gratias premis- sas, et alias si quas habent, ratas habentes, et auctoritate ordinaria confirmantes, et de nostro quadraginta dies indulgentie addentes. Vniuer- sitatem uestram duximus in domino commonendam, vobis nichilominus pa- rochiarum rectoribus in remissionem peccatorum et in virtute sancte obe- dientie iniungentes, quatenus, eo quod. iuxta apostolum oportet nos omnes exhiberi ante Christi tribunal, vt recipiat vnusquisque prout gessit. in cor- pore siue bonum siue malum. et iuxta ueritatis sententiam eadem mensura qua mensi fuerimus remetietur nobis. Qui enim parce seminat parce et metet, et qui in benedictione seminat de benedictione metet uitam eternam. nuntios domus sancte.Clare in Olomuz quam omni deuotione prosequimur ut tenemur, cum ad uos pro petendis fidelium elemosinis veniunt, caritatiue recipiatis amore illius qui dicturus est in iudicio hospes eram, et collegis- tis me, et negocium domus predicte in ecclesiis vestris fideliter promo- ueatis, sicut diuinam remunerationem et nostram diligitis graciam et fauo- rem. Ordinantes ut in vestra absentia per uestras familias recipiantur, et nulla obstante occupatione siue petitione in suis negotiis fideliter promo- ueantur. Datum in Olomuz. Anno domini Millesimo "T'recentesimo secundo, X. Kalendas Junii. Presentibus ad demonstrationis certitudinem et nostre confirmationis auctoritatem, quia periculosum esset et laboriosum nimis lit- teras bullatas deferre inperpetuum ualituris.

Ex originali, cujus sigillum ruptum, in collectione Ant. Boczek.

CXXXH. | |

Chadoldus de VFehinge protestatur, quod Wenceslaus de Cuuczmans me- dium | molendinum её dimidium laneum in Czuczmans | nobili dominae Kufemiae resignavit. Dto. in die b. Vrbani papae et martyris. 1302.

Cum digestis hominum tamquam de naui que fluctibus est exposita sub serenitatis tempore calumpniarum ac obliuionum timeri oporteat .tem- pestates cautum est vt ea que cum matura deliberacione peraguntur



Text viewManuscript line view