EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

CXXIV.

Monasterium ad. S. Jacobum. Olomucii vendit. quatuor laneos in. Drozdo- wice Sydlino et Qrtolpho vicariis ecclesiae Olomucensis. Dto. in Olomuc. IV. Idus Augusti 1301.

Nos Adelheydis magistra totusque conuentus dominarum monasterii s. Jacobi in Olomucz. ordinis s. Augustini omnibus presencium notitiam habituris. Sacre religionis ac uite monastice obseruantia quibus mundi spretis voluptatibus voluntaria professione nos deuouimus, eo securius ac deuotius custodire minime dubitamus, quo nobis ac monasterio nostro de edificiis necessariis. et clausuris debitis studiosius prouidemus; Officii etiam mostri debitum non invtiliter exequi conprobamur, si ea que a mona- sterio nostro cum ipsius sunt dispendio alienata ad ius et proprietatem eiusdem sollicite reuocamus. Hiis igitur mote racionibus, cum ad incepii operis videlicet dormitorii sumptus magnos requirentes quo carere noi possumus, ac aliorum. murorum pro clausura claustri minus vtilium consu- macionem, ac allodii nostri in Repsin. in emphitheosim alienati recupe- racionem peruenire commode non possumus, nisi aliquorum bonorum inmo- ,bilium minus vtilium vendicionem necessario faciamus. . Conuocato capitulo ac tractatu pluries habito diligenti, requisitis etiam reuerendi patris domini nostri "Theodorici Olomucensis episcopi sub cuius obedientia viuimus ac honorabilis viri domini Cyri prepositi Olomucensis in cuius gubernacione consistimus, consensibus et optentis; Adhibitis nichilominus sollempnitatibus, que in huiusmodi venditionibus requiruntur. vtilitatem insuper non modicam pretendentes, ac ut premissum est. prospiciendo in posterum meliora qua- tuor laneos et dimidium quos in villa Drozdowicz sita circa Prosteys cen- suales- habuimus, viris discretis Sydlino et Ortolpho vicariis Olomucensis ecclesie cum omnibus ad eosdem laneos pertinentibus puta curiis areis et vna curticula agros habente pro quadraginta marcis argenti boni Morauici ponderis vendidimus ac dedimus hereditarie possidendos. Et predictas quadraginta marcas argenti per eosdem Sydlinum et Ortolphum tam in ar- gento quam in grossis denariis nobis esse solutas. ac de manibus ipsorum nos recepisse tenore presentium profitemur. Renunciando penitus accioni

17



Text viewManuscript line view