Facsimile view
63
127
CXXII.
Wenceslaus, rez Boëmiae, donat Reynherio, Apardo et Cynoni, sociis de
Florentia, ob fidelia servitia praestita domum et nonnulla alia bona in
civitate Brunensi sita. Dto. Pragae 1V. Kalend. Maji 1301.
Wencezlaus dei gratia Boemie et Polonie Rex. Eísi ex Regie
liberalitatis Clemencia debeamus fidelium nostrorum obsequia grate muni-
ficentie premijs compensare, illos tamen amplioribus tenemur premiare gra-
cijs, eisque liberalius beneficia elargiri, qui proprijs postpositis negocijs,
nostris die noctuque studiose inuigilant seruicijs et fideliter beneplacitis
obsecuntur. Eapropter tenore presencium notum esse volumus tam pre-
sentibus quam futuris, quod nos continuam obsequiorum promptitudinem
quam fideles nostri dilecti Reynherius, Apardus et Cyno Socii de florencia
erga maiestatem nostram in nostris seruicijs iam dudum exercuerunt iugi-
ter et exercent, diligentius attendentes, ac volentes eos propter hoc pro-
sequi graciose, Domum nostram in Ciuitate Brunensi sitam, quam ab Ek-
hardo filio quondam Eberhardi magistri monete propria pecunia comparauimus,
cum fundo seu area domus ipsius, ac edificijs, Curia et alijs suis pertinen-
cijs vniuersis, nec non duo molendina siía ante dictam Ciuitatem super
aquas dictas Swarczaua et Switaua habentia nouem rotas, que ab Hen-
ningo Ciue dicte Ciuitatis nostra etiam pecunia emimus, cum Casa inter
psa molendina constructa que uulgariter Walkymul dicitur, ac domibus
et areis, Ortis, Pomerijs Piscacionibus et omnibus alijs utilitatibus, iuribus
et pertinencijs eorumdem, dictis Reynherio Apardo et Cynoni damus con-
ferimus et donamus de gratia speciali, per eos et heredes ipsorum iure
proprietatis et hereditario in perpetuum tenenda, habenda et possidenda
pacifice et quiete. — Concedimus eis nichilominus plenam et liberam facul-
tatem ipsam Domum et molendina predicta cum suis pertinencijs supradictis
vendendi, donandi, obligandi, alienandi et disponendi ac faciendi de ipsis
tamquam de re propria quicquid eorum placuerit voluntati. In cuius rei
testimonium presentes litteras fieri, et Sigillis majestatis nostre iussimus
communiri. Datum Prage per manus Venerabilis Petri Basiliiensis Epis-
copi Wissegradensis Prepositi, Regnique Boemie Cancellarij, Principis