Facsimile view
63
119
jam facta fuerint debeant expedite cum falerato dextrario deseruire. "l'er-
ciam autem partem bonorum illorum omnium et utilitatum que in eodem
nemore siue silua fiunt per eosdem sev valent aliqualiter procurari, ad nos
et successores nostros, et ad nostram per consequens ecclesiam Olomucen-
sem volumus perünere. Saluo tamen eo, quod iidem Gerlacus et sui he-
redes habebunt et habere debent regimen tercie partis nostre et iudicium,
sicut suarum duarum parcium predictarum cum omni iure, excepto quod
fructus et prouentus exinde prouenientes, siqui deriuari de parte tercia
poterunt, nobis et successoribus nostris tenentur ex integro fidelissime pre-
sentare. Vt vero super hoc nullus ambiguitatis scrupulus oriatur, sed
stabile ac firmum in perpetuum quod fecimus perseueret, presens scriptum
tam nostro quam capituli nostri sigillis fecimus roborari. Testes etiam
huius feudi nostri sunt hii. Bvdyzlaus decanus. Cyrus prepositus. Fri-
dericus archydiaconus. prelati. Magister Ambrosius. Andreas et Techon-
tius canonici. Paulus camerarius noster. Nycolaus de Schowenbvrch. et
Bohvzlaus de Crazna milites. Lvdco, Conradus et Herbordus de Secho-
wiz famuli, et alii quam plurimi clerici et layci fide digni. Datum in Olo-
muz anno domini Mill. Ducent. Non. Nono. XH. Kalendas Nouembris.
Ex orig. cum duobus sigillis integris in archivo archiepiscopali Cremsir.
CXV.
Theodericus, episcopus Olomucensis, indulgentias monasterio Rayhradensi
a pluribus episcopis elargitas confirmat. | Ao. 1300.
Uniuersis sancte matris ecclesie. ad quos presentes littere peruene-
rint — Nos miseracione diuina. Basilius Jerosolimitanus archiepiscopus.
Adenulphus consanus archiepiscopus. Adam Maturanus. Thomas Etesiensis.
Angelus puteolanus. Nicholaus Epicortüibulensis. Episcopi. salutem et sin-
ceram in domino caritatem. Splendor paterne glorie qui sua mundum illu-
minat ineffabili claritate. Pia uota fidelium de clementissima. ipsius maiestate
sperancium tunc precipue benigno fauore prosequitur deuota ipsorum hu-
militas sanctorum precibus et meritis adiuuatur. Cupientes igitur ut eccle-
sia santi Petri in Raygrad. Olomocensis diocesis congruis honoribus fre-