Facsimile view
63
118
ти
CXIV.
Theodericus, episcopus Olomucensis, confert. advocato Osoblahensi silvam
ultra Friedeberg ad fluvium Ostraviam eastirpandam. — Dto. Olomutii
XII. Kalend. Novembris. 1299.
Nos "Theodericus dei gracia Olomucensis Episcopus. notum facimus
vniuersis presentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris. quod
nos considerantes diuturna seruicia, que fidelis noster Gerlacus de Hoz-
zobla predecessori nostro exhibuit, et ea que nobis et successoribus no-
stris cum heredibus suis in futurum poterit exhibere, de consilio dilectorum
fratrum nostrorum Bvdislay decani. Cyri prepositi. Friderici archy diaconi,
tociusque capituli nostri Olomucensis pariter et assensu, nemus Sev siluam
nostram episcopalem, vltra Frideberch sitam, de qua usque in hanc horam
nullam habuimus penitus vtilitatem, tangentem ab vna parte metas silue
sev terminos, illustris. ducis domini Meskonis de 'Tessyn, sicilicet fluuium
Ostraviam, qui fluuius inter bona dvcalia ab antiquo, et nostra bona epi-
scopalia fuit et est, terminus siue meta, vsque ad metas sev terminos Vn-
garie, ipsum fluuium Ostrauiam linealiter ascendendo, ab alia parte vero
pertingentem vsque ad metas Nobilium virorum Comitum de Vriburch, us-
que ad fluuium Cedliz. 'langentem etiam metas canonicorum nostrorum
Chremsyrensium, conira villam Mohtül, et terminos dominorum de Crazna.
Illam totalem siluam damus, tradimus et conferimus predicto fideli nostro
Gerlaco de Hozzoblà, et heredibus suis legitime descendentibus ab eodem
masculis duntaxat, ad locandum, plantandum exstirpandum et vtilem quo-
cunque modo sciuerint, vel poterint faciendum, in feodum concedimus et
iure feudi, ad habendum tenendum, ei possidendum; et exinde saluo iure
fidelitatis quicquid potuerint faciendum. Hac tamen distinctione et con-
ditione interiecta, quod ipse Gerlacus et legitimi heredes filii sui duas par-
tes bonorum illorum et vtilitatum, que in prefata. silua facient vel fieri pos-
sunt sev procurari per eosdem, tenere debeant in feudum et habere, ütulo
et nomine iusti feudi et consueti, ei ea pacifice ac perpetuo possidere.
Nobisque et successoribus nostris qui pro tempore fuerint, sev ecclesie
nostre Olomucensi, de illis bonis, postquam plantata, locata et censualia