EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

117

decim marcas cum dimidia, et in festo b. Michaelis tantumdem; et de omni limore pene seu culpe, quod vulgariter Anelbare dicitur, in communi seu generali iudicio liberi debent esse; excepto, si aliquis eorum delinquit uel specialiter excedit, ille specialiter, secundum quod iustum fuerit, puniatur, tamen gracia mediante. Preterea si alique sententie in iudicio emergerent, quas ipsi inuenire nescirent, illas sententias in Pustmir afferre tenentur, secundum quod illic a iuratis seu scabinis fuerint informati, et propter hoc nullam penam seu culpam incurrent. Insuper tenentur de quolibet laneo metere duodecim congeries seu sexagenas, sex videlicet de hyemalibus, et sex de estiualibus, et ad gramina falcanda tenentur de quolibet laneo mit- tere falcatorem. l'enentur eciam ad Curiam memorati Srollonis, quam habet in Slawonyn, annonam messem totam inducere et non falcatam, et postquam inducta per eosdem fuerit, si triturabitur per trituratores sepe- dicti Srollonis, iuducere in ciuitatem et non alias tenebuntur. Judex etiam dicte ville Slawonyn, et quidam ortus soluens in censu medium fertonem excepti sunt ab omni contributione illarum XXV marcarum. Alia omnia, que sunt in sepedicta uilla; ad illas XXV marcas contribuere tenebuntur. Et ne futuris temporibus predicta nostra ordinatio seu concordia per suc- cessores nostros vel dicti Srollonis valeat immutari, vel per aliquem alium irritari, presentem litteram tam nostro quam capituli: nostri sigillis ad fir- miorem rei memoriam fecimus roborari. 'Pestes huius concordie et nostre ordinationis sunt: Budislaus decanus, Cyrus prepositus, Fridericus archi- diaconus, prelati. Magister Wernherus. Magister Ambrosius. Magister Martinus. Ranocirus. Thecentius et Andreas Canonici. Protywa de Za- birsy, Henricus de Modricz, et Johannes de Vzow milites. Vnka, nepos noster de Planyzs, Bohuslaus de Luzan, famuli, et alii quam plurimi fide- digni. Actum ef datum in Olomucz. anno domini M. CC. LXXXX. XII. Kalendas Novembris.

E vidim. 1408 in arch. Carthus. Olomuc. G. III. 11.



Text viewManuscript line view