Facsimile view
63
114
CXI.
Wenceslaus, rev Boémiae et marchio Moraviae, innovat monialibus ad
S. Petrum Olomucü privilegium super molendinum sub monasterio situm.
Dto. Brunae V. Nonas Julii. 1299.
Nouerint vniuersi tam presentes, quam futuri. Quod nos illustrissi-
mus Wenceslaus secundus dei gratia rex boemie dux Cracouie Sando-
merie Marchio morauie deo dicatis uirginibus in preurbio Olomucz ad ec-
clesiam sanctorum Petri et Pauli apostolorum Ordinis sancti Augustini in
sancta professione commorantibus et deo famulantibus cupiens particeps
fieri orationibus ipsarum et circumspiciens priuilegiales literas per donatio-
nem suorum predecessorum wetustate decessuras super molendinum situm
sub monasterio sancti Jacobi Olomucz super Morauam constitutum et aliud
desertum ultra obstaculum dicti molendini positum cum utrisque ripis in-
cipiendo sub castro cuius westigiam dignoscitur in fluuio moraue atenus
esse sub burgo ecclesie sancti blasij ibidem limitando cum pomerijs, pratis
et praytis ortis et pascuis piscacionibus, curticulis semitis et limitibus agris
culturis cultis uel incultis cum omni iure et pleno dominio perpetuis tem-
poribus duraturum. Taliter mandans, quod omnia bona huius monasterii
hic et alibi sint libera ab omni inquietatione et defensa nostre gracie sub
obtentu omnibus camerarijs terre castellanis provincialibus precipimus om-
nibus officialibus nostris in ciuitate Olomucz siue in preurbio quibuscumque
nominibus preponuntur ab omni infestatione, et a quolibet grauamine in-
debito de castrorum edificatione, et fossati ab omni beneficiariorum nostro-
rum violentia et tyranide ab omni wectigalium impedimento, indebite ser-
uitutis honeribus, ab omni etiam censu principum et tributorum et a gua<“
libet iniuria. Si autem furem deprehendi contingeret, in ejusdem bonis
statuimus ipsum furem tradi in custodia curie principis bona autem furis
integra maneant domicelabus ad succursum inopie ut inde pro arbitri sui
disponant libera voluntate. Si vero aliquid ibi furtum inveniatur uel ho-
micidium perpetratum fuerit, inhibemus omnimodis grauamen a castro in
bonis ipsarum fieri et predam vyolentam, quam alias solent exerceri peni-
tus interdicimus, sed omnia maneant inconcussa domicelabus in laudibus