Facsimile view
63
104
Brunna Olomucensis diocesis, guod licet ipse de antigua et approbata et
hactenus pacifice obseruata consuetudine in parrochia ipsius ecclesie, sco-
las ad docendum pueros, psalterium et cantare ualeat retinere, et prede-
cessores sui Rectores ipsius ecclesie fuerint, in possessione uel quasi pre-
missorum a tempore cuius memoria non existit, idemque rector in huius-
modi possessione uel quasi existat, tamen Petrus Rector ecclesie sancti
Petri in Brunna, '"Theodericus et Erolinus vicarii eiusdem. — P. Rectoris,
ac Hennicus dictus Sasso Rector scolarum in eadem ecclesia sancti Petri
eiusdem diocesis, dictum Willelmum Rectorem, quo minus huiusmodi scolas
tenere ualeat in dicta Parrochia sancti Jacobi contra iusticiam impedire
presumunt, in ipsius Rectoris preiudicium et grauamen. Quocirca discre-
tioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, uocatis qui fuerint
euocandi et auditis hincinde propositis, quod iustum fuerit appellatione re-
mota debito fine decidas, faciens quod decreueris per censuram ecclesia-
sticam firmiter obseruari. 'festes autem qui fuerint nominati si se gracia
odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas
ueritati testimonium perhibere. Datum Reate X Kalend. Nouembris Pon-
tificatus nostri Anno Quarto.
Ex originali in archivo curiae Brunensis f. N. I. n. 6.
CH.
Bonifacius VIII. papa comittit decano Olomucensi, ul alienata a mona-
sterio Oslovanensi bona revocet. Datum Reatae VI. Kalendas Novembris.
1298.
Bonifacius episcopus seruus seruorum dei .. Dilecto filio .. Decano
ecclesie Olomucensis salutem et apostolicam benedicüonem. Dilectarum in
Christo filiarum .. Abbatisse et Conuentus Monasterii vallis sancte Marie
de Ozlauan Cisterciensis ordinis Olomucensis diocesis precibus inclinati
presencium tibi auctoritate mandamus, quatinus ea que de bonis ipsius Mo-
nasterii alienata inueneris illicite uel distracta ad ius et proprietatem dicti
Monasterii legitime reuocare procures. Contradictores per censuram eccie-
siasticam äppellacione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint