98
et exemptos. Quos coram domino abbate, vel procuratoribus, siue iudici-
bus, seu officialibus ipsius abbatis, in dicto loco Klobauk super quibuscun-
que causis conueniri volumus, et etiam iudicari. Si vero predicti abbas,
vel iudices, procuratores, vel officiales ipsius, in dicto loco in exhibenda
iustitia conquerentibus negligentes fuerint, et remissi, et de hoc constiterit
euidenter, tunc ad beneficiarios terre ipsius, ad quos prius dictorum homi-
num pertinebat iudicium, ea vice pro iustitia recurratur. Statuimus prete-
rea, vt incole dicti loci, et villarum ipsarum viuant, et vtantur in causis
quibuslibet iure, quod habetur in oppido nostro dicto Meynin, nec ad
significandum amplius beneficiariis quibuscunque furta, homicidia, et vul-
nera, seu quoslibet alios excessus, qui in loco et villis predictis, ac eorum
territoriis, per quoscunque maleficos committerentur, de cetero teneantur,
nisi forte nobilis aliquis in eisdem loco, villis, et territoriis in aliquo ma-
leficio fuerit deprehensus, quod quidem maleficium perdictos incolas nostris
beneficiariis intimetur, vt ibidem malefactor huiusmodi iudicetur, sicut de
consuetudine ac iure terre ipsius hactenus est consuetum. |n cuius rei
testimonium et robur presentes litteras fieri, et sigillis maiestatis, nostre,
iussimus communiri. Actum et datum Prage, per manus venerabilis Petri
Basiliensis episcopi, Wissegradensis Prepositi, et cancellarii regni nosíri,
principis nostri dilecti. Anno domini M. CC. XC. VIII. XIV. Calendas
Julii. Vndecime Indictionis regni nostri anno secundo.
Ex annal. Ms. Zabrdowic.
XCVI.
Gregorius, episcopus Pragensis, confirmat hospitali S. Francisci Pragae
jus patronatus ecclesiae in Hodonic in Moravia. Dto. Pragae XIV. Ka-
| lend. Julii. 1298.
Nos Gregorius Dei gratia Pragensis Episcopus, notum esse Volu-
mus Vniversis tenorem presentium inspecturis. Quod Honorabilis Viri
Dilecti fratris nostri in. Christo 'Theodorici Dei gratia Olomucensis Episcopi
Litteras patentes non vitiatas Vidimus in haec Verba. "lheodericus Dei
gratia Episcopus Olomucensis, Vniversis Christi fidelibus presentes Litteras
——— č