Facsimile view
63
96
sentes litteras fieri, et sigillis maiestatis nostre iussimus communiri. Da-
ium Prage per manus venerabilis Petri Basilieusis episcopi, Wissegra-
densis prepositi et regni nostri cancellarii, principis nostri dilecti. Anno
domini millesimo, ducentesimo. nonagesimo octauo. XVI. Kalendas. Junii.
vndecime Indiccionis. Regni vero nostri anno primo.
(Sig. laesum.) Ex orig. in archivo capituli Olomuc.
XCIII.
Wenceslaus, rex Boëmie et marchio Moraviae, confert monasterio Cellae
S. Mariae Brunae jus patronatus ecclesiae in Mautnic. Dto. Pragae ITI.
Kalend. Junii 1298.
Wenceslaus, dei gracia rex Boemie, dux Cracouie et Sandomerie,
marchioque Morauie. Cum personis religiosis, deo sub regulari habitu
famulantibus, beneficia grata tribuimus, nobis ad anime nostre salutem pro-
ficere firmiter arbitramur. Eapropter harum serie notum esse uolumus tam
presentibus quam futuris, quod nos considerantes attente, quod sorores
monasteri de Cella sancte Marie ordinis predicatorum in Bruna diuinis
laudibus diu noctuque laudabiliter et constanter inuigilant, ac propterea
volentes eas et monasterium ipsarum honorifice munificentie nostre benefi-
cils prosequi, principaliter propter deum, et progenitorum nostrorum, no-
Strorumque remissionem peccatorum, ius patronatus ecclesie in villa nostra
Mautniz Olomucensis diocesis, ad nos spectans, eisdem sororibus et mona-
sterio damus et conferimus liberaliter de gracia speciali, per monasterium
et sorores predictas in perpetuum pacifice possidendum. In cuius rei te-
stimonium presentes litteras exinde fieri, et sigillis maiestatis nostre iussi-
mus communiri. Datum Prage per manus venerabilis Petri, Basiliensis
episcopi, Wissegradensis preposiüi, et regni nostri cancellarii, principis
nostri dilecti. — Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo ocíauo.
Tertio Kalendas Junii. Undecime Indictionis. Regni nostri anno secundo.
Ex originali in archivo C. R. Vindobonae.