EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

82

premisimus deputatam. ad vos et vestrum Monasterium dumtaxat legitime pertinere. Datum in Modriz. Anno domini M. CC. Nonagesimo, VIII. VII. Idus Januarii. Indictione XI.

Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo integro.

LXXX.

Wleenceslaus rex civitati Freudenthal immunitatem. concedit per duos annos ob incendii devastationem. Datum anno 1298.

E cancellaria regum Boh. 1253-1305. in archivo C. R. Vindobonensi.

LXXXI.

Sifridus de Neidekke a patrueli suo Vlrico de Bozkowic villam Mi- lowic apud Eisgrub emit. Datum anno 1298.

Horky im Brünner Wochenblatt vom 3. 1825. ©. 195.

LXXXII.

Theodericus, episcopus Olomucensis, vidimat literas Roberti, episcopi Olo-

mucensis, quibus fundationem monasterii S. Crucis in Dubrawnik confir- maverat. Dto. in Modiic XV. Kalend. Februarii. 1298.

Theodericus dei gracia Olomucensis Episcopus. Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Cvm a nobis petitur quod iustum est et vigor iuris et ordo postulat rationis, per Officii nostri sollicitudinem, ad debitum perducatur effectum. Qua- propter vniuersitati vestre facimus manifestum, quod Nos Priuilegium do- minarum de Dubranik, per quondam Robertum felicis memorie Olomucensem Episcopum, predecessorem nostrum. (Cum consensu Capituli Olomucensis, eisdem Dominabus et monasterio Dubrawicensi datum, vidimus sub sigillis eiusdem predecessoris nostri, et Capituli Olomucensis, illesum omnino, et



Text viewManuscript line view