Facsimile view
63
gU
81
Pernstayn anno dominice incarnationis MCCLXXXX. VII. III. Idus
Nouembris. i ;
E copia in archiv. civit. Bystric.
LXXIX.
Theodericus, episcopus Olomucensis, profitetur, villam Parfus (Barfuss)
et decimam de Curim (Korim) pertinere ad monasterium Tisnowicense,
et ab eodem solummodo Petro praeposito ecclesiae S. Petri Brunae ad
lempora vilae esse collatas. Dto. in Modiic VII. Idus
Januarii 1298. |
"Theodericus, dei gratia Olomucensis Episcopus. Religiosis ac deo
amabilibus dominabus G. Abbatisse et Conuentui, Sanctimonialium in Porta
Celi. quod Z'uschnowiz dicitur. nostre dyocesis. salutem in domino. Qvo-
niam alius est ordo legitimus, et alius accidentalis euentus. ne quid ex
certa causa, et speciali ratione, vel qualitate temporis statuitur, in exem-
plum trahatur, vel ius absorbeat alienum. dignum est, ví cum protestatione
debita et cautela, noue institutionis prouisio distinquatur. Proinde itaque
licet uos diebus istis Ecclesiam sancti Petri in monte Brunnensi, in qua
presentationem, et ius patronatus legitime obtinetis. propter negligentiam
vestram, quia ad eam infra sex menses, distulistis Rectorem ydoneum pre-
senfare. iure ad nos deuoluto, Magistro Petro, nunc Preposito dicte Ec-
clesie sancti- Petri. duxerimus conferendam. et eam Collegiatam fecerimus,
vestro per omnia iure saluo. et licet portionem de bonis eiusdem Ecclesie
sancti Petri, a nostris predecessoribus, vobis et vestris vsibüs deputatam.
videlicet villam in Parfus. et decimam in Cerin. predicto NMagistro Petro
ad vitam eius pro aliis bonis duxeritis conferendam. quia tamen metuitis.
ne ex huiusmodi factis vobis et Monasterio vestro debeat in posterum pre-
iudicium generari. Nos in hac parte pusillanimitati et fragilitati sexus
vestri. paterno conpatientes affectu, ac vobis benignitate solita prouidentes,
protestamur tenore presentium et profitemur expresse. ius patronatus sepe-
dicte Ecclesie. nec non portionem predictam de bonis eius, scilicet villam
Parfus. et decimam in Cvrin. vestris et Monasterii vestri vsibus, sicut
11