Facsimile view
63
LXXV.
Theodoricus, episcopus Olomucensis, confirmat Nicolao de Schaumburg
feudum in Brunow, quod ex donata sibi a Brunone silva locaverat.
Dto. in. Kelé, XV. Kalend. Octobris 1297.
Nos "Theodoricus, dei gratia Olomucensis episcopus, notum facimus
vniuersis presentes litteras inspecturis tam presentibus, quam futuris, quod
nos a domino Nicolao de Schonwenburg, fideli pincerna nostro, et etiam
ab aliis nostris fidelibus percepimus veridica relatione, quorum uerbis bene
credere poteramus, quod olim dominus Bruno, predecessor noster, felicis
recordationis episcopus Olomucensis, ipsi Nicolao pincerne nostro predicto
de Schonwenburg et heredibus suis dederat et commiserat ad locandum et
plantandum uillam Brunnow et tantum de silua et de nemore circa Brun-
now, quod CXX. laneos siue mansos locare posset commode et plantare;
et nos sibi addidimus de gratia speciali de metis Vrsonis de Mezersicz
totam siluam usque ad fluuium Bobirs, ab vna etiam parte contingentem
metas Jursiconis de Cyechei et Marsiconis de Wychsz seu de Wyrs us-
que ad fluuium Bozam et heredibus eiusdem. Forma autem locandi talis
esse debet, quod, quando Nicolaus vel heres eiusdem, illam totalem siluam
plantabunt et locabunt, etiam censualia facient illa bona circa Brunnow et
in illa totali silua, quod tunc medietas illorum bonorum ad nos et succes-
sores nostros episcopos iure dominii et proprietatis, et per consequens ad
ecclesiam Olomucensem, et alia medietas illorum bonorum ad Nicolaum de
Schonwenburg et heredes ejus debet et debebit iure feodali perpetue per-
tinere. Ad iudicium uero totius hereditatis iam dicte semper debebit sex-
tus laneus tam de parte nostra episcopali, quam etiam de parte prefati
Nicolai et heredum eius spectare, quod uidelicet judicium propter labores
locationis et inpensionis ad plantandum solummodo ad Nicolaum et heredes
suos, et non ad successores episcopos pertinebit. Et quia Nicolaus sepe-
dictus litteras locationis hujusmodi domini Brunonis, predecessoris nostri,
sibi datas et traditas ab eodem perdiderat in Castro Schonwenburg, quando
fuerit acquisitum, nos gratiam, sibi et heredibus suis per predecessorem
nostrum factam, nolentes aliqualiter immutare, ymmo potius in omnibus