EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

4

Janeis in Sals sibi in concambium dedimus eo iure, sicut et priores habue- rat, possidendos. Postmodum vero prefatus Hermannus, cum essemus in Hoczenplocz, in nostra presentia constitutus petiuit, ut, quia eosdem VI laneos in Biterne Girhardo de Medelec de fauore nostro vendiderat, ven- ditionis sue benignum faueremus assensum, et eundem Gerhardum de eodem feodo VI laneorum in Biterne inuestire fauorabiliter dignaremur. Nos eius precibus annuentes, sepedictum Gerhardum de feodo inuestimus graciose, imponentes ei obsequium faciendum pro ipso, ut in vno equo cum balista et lancea nobis debeat strenue deseruire. In cuius rei testimonium presens scriptum sibi dari fecimus, nostro sigillo munitum. Datum in Hoczemplocz, anno domini M. CC. L. XXXX. IV. in die beate Agnetis.

Cod. chart. I. p. 79. in archivo archiepiscopali OJomuc.

IV. |

Hron de Hroska duos laneos in. Surowice Henrico, hospiti suo Brunensi obligat. Dt. Brunae IX Kalend. Maji. 1294.

Vniuersa negocia, que stare cupiunt, et statu solido litterarum testi- monio fiunt firmiora. Nos igitur Hron, miles dictus de Hroska, vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse uolumus prote- Stando, quod Henrico, hospiti nostro Brunnensi, in summa X. marcarum ar- genti puri sumus obligati, pro qua summa duos laneos in nostra uilla Zurowiz dicta sitos eidem hospiti exposuimus in hunc modum, in XIIII. diebus post festum s. Michaelis proxime nunc instans summam dictam pecunie prefato conciui modis omnibus teneamur persoluisse. Sin autem, quod absit, vllo casu uel ulla negligencia interueniente, predictam summam non per- soluerimus, sepedictus hospes memoratos laneos iure hereditario possidebit, hoc tamen adiecto, vt singulis annis vnum fertonem argenti nobis pro censu dabit de duobus laneis supradictis, et post mortem nostram eundem censum filio nostro Mathye dicto ordinauimus iuro patrimonii possidendum. In cuius rei testimonium presentes nostro sigillo et domini Hartmanni de Holstain viri nobilis et Brebiconis Zudarii iudicii prouincialis Brunnensis sigillis qui testes



Text viewManuscript line view