66
LXIX.
Gerardus, archiepiscopus Moguntinus, monasterio Sarensi confirmat jus
patronatus ecclesiae in. Blucina. Dto. Pragae Nonas Junii 1297.
Gerardus, dei gracia sacre Moguntine sedis archi-episcopus, sacri
imperii per Germaniam archi- cancellarius. Deuotis in Christo abbati et
conuentui monachorum in Sar, ordinis Cisterciensis, Pragensis diocesis, et
prouincie Moguntine, salutem in domino. Cum a nobis petitur, quod
iustum est, et uigor equitatis et ordo rationis exigit, ut id ad effectum per-
ducere debeamus. Itaque deuotis uestris nobis porrectis petitionibus incli-
nati collationem iuris patronatus ecclesie parochialis in Luchans, Olomu-
censis diocesis, nostre prouincie, quam nobilis domina Gutta, serenissima
regina Boemie, ac vnionem ecclesie memorate, quam uenerabilis in Christo
frater noster, dominus Olomucensis ecclesie episcopus, uestro monasterio
fecisse dicuntur, sicut prouide sunt et iuste, ratas et gratas habentes,
auctoritate metropolitana sub presentium litterarum testimonio confirmamus.
Datum Prage, anno millesimo ducentesimo nonagesimo septimo. Nonas Junii.
Ex originali in archivo ejusdem monasierii excussit Steinbach. II. 44.
LXX.
Compositio litis inter monasterium Welehradense et civitatem Hradiště
ratione pascuarum , agrorum etc. ad Chunits (Kunowice). Dto. Idibus
Junii 1297.
Ne longiturnitas dierum vetustate temporum obfuscata obliuionem
pareret successoribus, mos et prouidencia veterum sic prouidit, vt quelibet
res autentim peracía, certa literarum serie ac testium ydoneitate cum sigil-
lorum robore confirmetur. Nos igitur iurati communitasque ciuium de Re-
disch, scire volumus quoslibet presentium inspectores, tam presentes, quam
futuros, quod dominus Albertus camerarius Morau. nobis nostreque nuncia-
uit ciuitati, necnon in foro instituit proclamari, quod ex edicto incliti do-
mini nostri W.(enceslai) Regis Bohemie, in nostra uellet ciuitate iudicio