Facsimile view
63
PRAEFATIO.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae sub nomine et auspiciis
Excellentissimi atque illustrissimi Domini Antonii Friderici e Comitibus
Mittrowsky de Mittrowie et Nemys!, antea c. r. supremi Cancellarii p. t.
ab Antonio Boczek, illustrissimorum DD. Síiatuum Moraviae archivario et
storico, utroque nunc jam cum magna patriae historiae jactura eheu!
demortuis , quatuor adhuc tomis editus, hocce tome in lucem emisso ad
anni 1306, quo stirps Premyslea exstincta est, finem perducitur.
In praefatione ad tomum I. toti quidem huic operi quatuor tantum
, volumina erant praefinita; verum multitudo monumentorum medio tempore
detectorum adcrevit adeo, ut auctori jam tomum tertium edituro spes prope
omnis evanesceret, fore, ut tomo quarto universum opus ad culmen per-
ducere possit: qua de causa etiam factum est, ut partes tabularum publi-
carum abrupías et locos ad Moraviae historiam spectantes ex aliis operibus
historicis laudatos in tomo IH et IV. penitus omiiteret.
Attamen ipsa illa hac in re forsitan nimia parsimonia haudquaquam
suffecerat; tomus IV. enim anno 1293. claudendus atque omnia reliqua
tomo V. servari necessum erat. in quo praeter monumenía literarum ab