57
biliter seruiatur, de hoc abundancia pietatis sue merita supplicum exten-
dens et uota seruientibus multa majora tribuat, quam ualeant promereri,
desiderantes tamen domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi
ad complacendum ei, quasi quibusdam allecturus muneribus, indulgenciis
uidelicet et remissionibus inuitamus, ut exinde diuine gracie reddat aptio-
res. Cupientes igitur capellam nostre diocesis, juxta Slabings sitam, in
honorem corporis Domini ibidem inuenti constructam, congruis honoribus
uenerari, et a cunctis fidelibus jugiter frequentari, omnibus vero peniten-
tibus et confessis, qui jam dictam capellam causa direccionis accesserint,
uel eciam manus ad eas porrexerint adjutrices, de injuncía eis penitencia
quadraginta dies misericorditer in domino relaxamus, nihilominus indulgen-
cias ad supradictam capellam datas pariter et dandas ratas habemus, et
graías, et eas authoritate nostra plenius confirmamus. In cujus rei testimo-
nium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Modricz Anno
domini M. CC. nonagesimo sexto in die S. Clementis.
Ex originali in archivo parochiae ibidem.
LVIII.
Theodericus, episcopus Olomucensis, confert Ambrosio, protonotario suo,
X marcas annuas decimalium ab abbate Trebiéensi solvendarum, decimam
thelonei in Hradec et Freudenthal ad. tempora vitae. Dto. in. Olomuc.
in die Innocentium 1296.
Nos Th(eodericus), dei gracia Olomucensis episcopus. Notumfaci-
mus vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod nos de consilio et as-
sensu fratrum nostrorum, Budislai decani, Ciri prepositi, Friderici archi-
diaconi capituli nostri Olomucensis ecclesie, magistro Ambrosio, prothonotario
nostro, in retributionem seruitiorum, nobis per eum fideliter in eius officio
prestitorum, X marcas argenti decimalium, ab abbate Trebicensi annis sin-
gulis soluendorum, quos prouentus idem magister redemit, de propria pe-
cunia in XV. marcas argenti, item decimam seu prouentus decime septi-
mane, theloneum in Grecz et in Veudenthal, nec non duos laneos in villa
8