EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

52

paupertatis iugiter colitur, sic a uobis mundane dissolutionis relegauit ille- cebras, ut inter alia claustralis abstinentie nexibus relegate puritate ful- geatis obseruantie regularis, et uoluntatis libitum coartantes omnino sub - obedientie debito dignam et sedulam exhibeatis domino seruitutem. Hinc est, quod nos pium et congruum reputantes, ut nos illa prosequamur gra- tia, quam uestris necessitatibus fore prospicimus oportunam, uobis uniuersis . et singulis auctoritate presentium indulgemus, ut ad prestationem decima- rum de quibuscumque possessionibus et aliis omnibus bonis uestris, que impresentiarum habetis et iustis modis prestante domino acquisiueritis in futurum, uel ad contribuendum in procurationibus quorumlibet ordinariorum et etiam legatorum et nunciorum sedis apostolice et quibuslibet talliis et collectis, ac ad exhibendum pedagia telonea et alias exactiones, quibusuis regibus principibus seu aliis personis secularibus minime teneamini, nec ad id compelli aliquatenus ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptarc presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie Nonis Junii, Pontificatus nostri anno secundo.

(Bulla.) Ex orig. in arch. cap. Olom. et alio in archivo monasterii S. Clarae Znoym.

LI.

Albertus de Sternberg, camerarius Olomucensis, decano Olomucensi do- mum suam sitam ad ecclesiam S. Magdalenae restituere promittit. Dto. VII. Idus Augusti 1296.

Ín nomine domini amen. Nos Albertus de (Sternberch) camerarius Oiomuncensis omnibus ad quorum noticiam presens scriptum cupio fore no- tum, quod domum in castro olomuncensi sitam, cuius confines ex vna parte ecclesie sancte Marie Maddalene inmediate et sine quolibet intersticio sunt coniuncti, ex altera uero parte propter aliarum domorum defectum porte castri sunt uicini, ad decanatum Olomuncensis ecclesie iusto titulo videlicet ex lorgicione serenissimi domini Oacari felicis recordacionis quondam regis



Text viewManuscript line view