44
guestiones, gue grate pacis limite terminantur, ad cautelam presentium et
memoriam posterorum redigi debeant in scripturam, ne lites dampnosas,
certo fine decisas, incertitudo succedens quandoque resuscitet, quas inter-
cedens concordia sepeliuit. Ea propter nos ’Fheodericus, dei gracia Olo-
mucensis episcopus, constare cupimus vniuersis, quod nuper inter nos ex
una, et uenerabilem abbatem et conuentum Brewnouiensem, ordinis sancti
Benedicti, Pragensis dyocesis, et monasterium Raygradense, nostre Olo-
mucensis dyocesis, ordinis eiusdem. sancti Benedicti, ex parte altera orta
materia questionis pro eo, quod nos in eodem Raygradensi monasterio
predicto abbati in spiritualibus et temporalibus subiecto institutionem et de-
stitutionem et alia iura episcopalia ad legem iurisdictionis et dyocesanam
spectantia, cum populum habeat, petebamus, ex quibus plurima dictus ab-
bas nobis non deberi, ea se et predecessores suos à tempore, quo non
extat memoria, possedisse et prescripsisse asserens allegabat, petens, ut
ea sibi in monasterio Raygradensi pio ac paterno affectu absque conten-
tione recognoscere dignaremur. Nos igitur eius iuri et supplicationibus
rationis obtentu, pro qua summa faciat ratio, fauorabiliter annuentes, de
consilio iuris peritorum ac aliorum honorabilium uirorum ipsam questionem
taliter duximus de consensu et conniuentia nostri capituli decidendam, uide-
licet ut ipse abbas et sui successores deinceps inquisitionem excessuum,
institutionem quoque et destitutionem prepositi habeat sine nobis, nec non
omnia alia iura, et omnimodam subiectionem et dispositionem dicti mona-
sterii Raygradensis in omnibus eius facultatibus et personis, quia constat,
dictum abbatem et suos predecessores easdem subiectionem et dispositionem
in dicto Raygradensi monasterio hactenus habuisse. Nos autem in dicto
monasterio habere debemus uisitationem, correctionem, procurationem ratione
uisitationis, auxilii imponendi pro varia necessitate, contributionem secun-
dum Lateranense concilium moderatam, iurisdictionem quoque causarum
omnium ad forum ecclesiasticum spectantium, et censuram ecclesiasücam,.
sacramentorum omnium collationem, et altarium consecrationem, et ordinum
collationem, penitentiam, reuerentiam debitam et honorem; ipse quoque ab-
bas priorem, qui curam animarum gerere debet prepositi monachorum et
plebis, nobis, ut idem prior curam eandem recipiat, presentabit, qui etiam
ad synodum nostram uenire more tenebitur aliorum, ipsum quoque prepo-